193. "Et scribam super illum Nomen Dei Mei," significat quod cordibus illorum inscriptum erit Divinum Verum. - "Scribere" super aliquem, significat inscribere ut sit in illo tanquam ejus; et "Nomen Dei Mei" significat Divinum Verum. Hic aliquid de eo, quod "Deus Meus" sit Divinum Verum, dicetur: in Verbo Veteris Testamenti innumeris in locis dicitur "Jehovah Deus," tum separatim, nunc "Jehovah" nunc "Deus;" et per "Jehovam" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Deum" Dominus quoad{1} Divinum Verum; seu quod idem, per "Jehovam" intelligitur Dominus quoad Divinum Amorem, et per "Deum" Dominus quoad Divinam Sapientiam; utrumque dicitur propter conjugium caeleste in singulis Verbi, quod est conjugium Amoris et Sapientiae, seu conjugium boni et veri, de quo conjugio videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 80-90). In Verbo autem Novi Testamenti non dicitur Jehovah Deus, sed "Dominus Deus," nam "Dominus" sicut "Jehovah" significat Divinum Bonum seu Divinum Amorem: ex his constare potest, quod per "Nomen Dei Mei," significetur Divinum Verum Domini. Quod "Nomen," cum de Domino, sit omne per quod colitur, videatur supra (81); et omne per quod colitur, se refert ad Divinum Bonum et Divinum Verum. Quia non scitur quid intelligitur per haec Domini verba, "Pater glorifica Tuum Nomen; et exivit vox e Caelo, et glorificavi, et rursus glorificabo" (Joh. xii. 28), ideo dicetur: Dominus cum in mundo fuit, fecit Humanum Suum Divinum Verum, quod etiam est Verbum; et cum exivit e mundo, plene univit Divinum Verum Divino Bono, quod fuit in Ipso ex conceptione: Dominus enim glorificavit, hoc est, Divinum fecit Humanum Suum, sicut hominem facit spiritualem; indit enim homini primum vera ex Verbo, et postea unit illa bono, et per unitionem illam fit homo spiritualis. @1 quoad pro "quod"$