196. "Et Nomen Meum novum," significat cultum Solius Domini, cum novis quae in priore Ecclesia non fuerunt. Quod per "Nomen Domini" significetur omne per quod colitur, videatur supra (n. 81); hic itaque cultus Solius Domini, cum novis quae non in priore Ecclesia. Quod in Nova Ecclesia cultus Solius Domini, patet ex capite xxi. vers. 9, 10{1}, illa Ecclesia vocatur "Uxor Agni;" quod nova sint in Ecclesia, patet a cap. xxi. vers. 5, ubi dicitur, "Ecce omnia Nova facio;" haec itaque significantur per "Nomen Meum novum," quod scribetur super illos. @1 9, 10 pro "8, 9"$