200. "Principium opificii Dei," significat Verbum. - Quod Verbum sit "principium opificii Dei," nondum in Ecclesia notum est, quia non intellecta sunt haec apud Johannem:
"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est. In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum. In mundo erat, et mundus per Ipsum factus est, sed mundus Ipsum non cognovit. Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre" (i. 1-14{1}). Qui haec verba quoad interiorem eorum Sensum intelligit, et simul confert cum illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra, ut et cum aliquibus quae in Doctrina Novae Hierosolyma e de Domino, Scripta sunt, videre potest, quod ipsum Divinum Verum in Verbo quod in hoc mundo prius fuerat (de quo n. 11), tum quod in hoc Verbo quod hodie est, per "Verbum quod in principio fuit apud Deum et quod fuit Deus," intelligatur; at non Verbum spectatum in linguarum vocibus et literis, sed spectatum in sua essentia et vita, quae ab intimo est in sensibus vocum et literarum ejus; Verbum ex ac vita vivificat affectiones voluntatis hominis qui id sancte legit, et ex luce illius vitae illustrat cogitationes intellectus ejus; quare apud Johannem dicitur, "In Verbo fuit Vita, et Vita fuit Lux hominum" ((i.) ?); hoc facit Verbum, quia Verbum est ex Domino, et de Domino, et sic Dominus: omnis cogitatio, loquela et scriptura, trahit suam essentiam et vitam ab illo qui cogitat, loquitur et scribit; est homo cum suo quali in illis; in Verbo autem est Solus Dominus. Sed Divinam Vitam in Verbo nemo sentit et percipit, nisi qui in affectione veri spirituali est cum id legit, is enim est in conjunctione Domini per Verbum; est quoddam intime afficiens cor et spiritum, quod cum luce influit in intellectum, ac testatur. Simile quod apud Johannem, significatur per haec in primo capite Geneseos:
"In principio creavit Deus Caelum et Terram; et Spiritus Dei movebat Se super faciebus aquarum; et dixit Deus, fiat Lux, et facta est Lux" (vers. 1-3);
"Spiritus Dei" est Divinum Verum, pariter Lux; Divinum in est Verbum; quare cum Dominus Se vocat Verbum, Se etiam vocat "Lucem" (Joh. i. 4, 8, 9). Simile etiam intelligitur per haec apud Davidem:
"Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt, et per Spiritum oris Ipsius omnis exercitus eorum" (Psalm. xxxiii. 6). In summa, absque Divino Vero Verbi, quod in sua essentia Divinum Bonum Divini Amoris ac Divinum Verum Dictae Sapientiae Domini, non potest homo vitam habere; per Verbum est conjunctio Domini cum homine, ac hominis cum Domino, et per illam conjunctionem est vita; erit aliquid a Domino, quod ab homine potest recipi, per quod sit conjunctio et inde vita aeterna. Ex his constare potest, quod per "Principium opificii Dei" intelligatur Verbum, et si credere vis, Verbum quale est in Sensu literae; hic enim Sensus est complexus sanctitatum interiorum ejus, ut multis ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra. Et quod mirabile est, Verbum ita scriptum est, ut communicet cum universo Caelo, et singillatim cum una quavis societate ibi, quod per vivam experientiam mihi datum est scire; de qua alibi. Quod Verbum in sua essentiale sit, patet adhuc ab his Domini verbis:
"Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus sunt, et vita sunt" (Joh. vi. 63). @1 i. 1-14 pro "i. ad 14"$