Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. "Quod nec frigidus sis nec calidus," significat quod qui tales sunt nunc negent quod Verbum Divinum et Sanctum sit, et nunc agnoscant. Nunc apud se negare et nunc agnoscere sanctitatem Verbi, est "nec frigidus esse nec calidus," sunt enim contra Verbum et quoque pro Verbo: iidem etiam tales sunt de Deo; nunc Ipsum negant et nunc agnoscunt: similiter de omnibus Ecclesiae; proinde sunt nunc cum illis qui in Inferno, nunc cum illis qui in Caelo; volant sicut inter utrumque sursum et deorsum, et quo volant eo faciem suam vertunt. Tales fiunt, qui apud se confirmaverunt quod Deus sit, Caelum et Infernum sint, ac Vita aeterna sit, et postea recedunt; apud illos cum prior confirmatio redit, agnoscunt cum autem non redit, negant: quod recedant, est quia postea solum de se et de mundo cogitant, continue ambientes supereminere, et per id se immergunt suo proprio; ita Infernum absorbet illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church