204. (Vers. 16.) "Itaque quia tepidus es, et non frigidus nec calidus, futurum est ut te evomam ex ore Meo," significat prophanationem, et inde separationem a Domino. - Per "evomi ex ore Meo" significatur Separari a Domino, et sic separari a Domino est non esse in Caelo nec in Inferno, sed in loco separato, orbati vita humana, ubi sunt merae phantasiae; causa est, quia commiscuerunt vera falsis et bona malis, ita sancta prophanis, usque ut non Separari possint; et quia homo tunc non praeparari potest, ut sit vel in Caelo vel in Inferno, eruitur omne vitae rationalis ejus, remanentibus vitae ultimis, quae separata a vitae interioribus sunt mere phantasiae. De horum statu et sorte videantur plura in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 226-228, 231), quae pro de illis sufficiunt. Dicitur de his quod cognitione evomantur," quia Mundus spirituum, qui est medius inter Caelum et Infernum, in quem omnis homo primum post mortem venit, et ibi praeparatur, correspondet Ventriculo, in quo omnia ingesta praeparantur, ut vel fiant sanguis et caro, vel ut fiant excrementa et urinae; haec habent correspondentiam cum Inferno, illa autem cum Caelo; at quae evomuntur ex Ventriculo, sunt quae non separata sunt, sed commixta. Propter hanc correspondentiam dicitur "evomi" et "vomitus" in sequentibus locis:
"Bibe et inebriare, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix Jehovae, ut Vomitus ignominiosus sit super gloria" (Hab. ii. 15, 10);
"Inebriate Moabum, ut complodat in Vomitu suo" (Jerem. xlviii. 26);
"Omnes mensae sunt plenae Vomitu egestionis; quem nam docebit scientiam" (Esaj. xxviii. 8, 9{1}). (Praeter alibi, ut Jerem. xxv. 27, Levit. xviii. 24, 25, 28.) Quod aqua tepida ciat vomitum, est quoque ex correspondentia @1 8, 9 pro "7, 8"$