215. (Vers. 19.) "Ego quoscunque amo, arguo at castigo," significat quod qui ex illis ita faciunt, amentur a Domino, et quod tunc non possint aliter quam immitti in tentationes, ut pugnent contra semet. - Quod ille sensus illorum verborum sit, patet; nam dicitur, "Ego quoscunque amo," per quos intelliguntur qui "emunt aurum purificatum igne a Domino," et qui "collyrio inungunt oculos ut videant." Dicitur, "illos arguo et castigo," per quod intelligitur tentatio quoad falsa et quoad mala; per "arguere" tentatio quoad falsa, et per "castigare" tentatio quoad mala. Illi, de quibus hic agitur, non possunt aliter quam in tentationes immitti, quoniam absque illis, negationes et confirmationes contra Divina vera non possunt exstirpari. Tentationes sunt pugnae spirituales contra falsa et mala apud se, ita contra se: porro, quid tentationes, unde sunt et quid boni efficiunt, videatur in Opere de Nova Hierosolyma et de ejus Doctrina Caelesti Londini anno 1758 edito (n. 187-201).