Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 222

Previous Number Next Number See English 

222. "Sicut Ego vicit et sedeo cum Patre in Throno Ipsius," significat sicut Ipse et Pater unum sunt, et Caelum sunt. - Quod Pater et Dominus unum sint, in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino plene ostensum est tum alibi, quod Caelum non sit Caelum ex propriis Angelorum, sed ex Divino Domini, quod est in Angelis et apud illos; quare per hoc, "sicut sedeo cum Patre in Throno Ipsius," significatur sicut Ipse et Pater unum sunt, et Caelum sunt; "Thronus" est Caelum (n. 14, 221): "sicut Ego vici" significat quod per Tentationes in Humanum Suum admissas, et per ultimam illarum, quae fuit Passio crucis, tum per impletionem omnium Verbi, vicerit Inferna et glorificaverit Humanum Suum; hoc est, quod univerit illud Divino Suo quod in Ipso ex conceptione erat, et vocatur Jehovah Pater, de quibus videatur in supradicta Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 8-11, 12-14, 29-36), et quoque supra (n. 67). Quod Dominus dicat, "Vincenti dabo sedere Mecum in Throno Meo, sicut Ego vici et sedeo cum Patre in Throno Ejus," est quia unitio Domini cum Patre, hoc est, cum Divino Suo in Se, pro fine habuit, quod homo possit conjungi Divino quod vocatur "Pater" in Domino; quia impossibile est, ut homo possit conjungi Divino Patris immediate, sed mediate per Ipsius Divinum Humanum, quod est Divinum Naturale; quare Dominus dicit:

"Deum nemo vidit usquam; Unigenitus Filius Qui in sinu Patris est, Ille exposuit" (Joh. i. 18);

et alibi:

"Ego sum Via, Veritas et Vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6). Conjunctio Domini cum homine est per Divinum Ipsius Verum, et hoc in homine est Domini, ita Dominus, et prorsus non hominis, ita non homo: hoc quidem sentit homo sicut suum, at usque non est ejus, non enim est unitum ei, sed adjunctum aliter Divinum Patris, hoc non est adjunctum sed unitum Humano Domini sicut Anima suo Corpori. Qui haec intelligit, potest intelligere sequentia Domini verba:

"Qui manet in Me, et Ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5{1});

"In illo die cognoscetis vos, quod Ego in Patre Meo, et vos in Me, et Ego in vobis" (Joh. xiv. 20);

et haec:

"Sanctifica illos in veritate Tua; Verbum Tuum veritas est: pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate: ut omnes unum sint, sicut Tu Pater in Me, et Ego in Te, ut etiam illi in Nobis unum sint; Ego in illis et Tu in Me" (Joh. xvii. 17, 19, 21, 23). @1 5 pro "4, 5"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church