228. (Vers. 2.) "Et statim factus sum in spiritu," significat quod immissus sit in statum spiritualem, in quo manifeste apparent illa quae in Caelo existunt. - Quod "fieri in spiritu" sit immitti in statum spiritualem ex influxu Divino, tum quid status spiritualis, et qualis ille, et quod homo in eo statutam manifeste videat quae in mundo spirituali sunt, sicut in statu naturali corporis videt illa quae in hoc mundo sunt, videatur supra (n. 36).