Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 235

Previous Number Next Number See English 

235. "Et habebant super capitibus suis coronas aureas," significat quae sunt sapientiae ex amore. Quod "corona" significet sapientiam, videatur supra (n. 189); et quod "aurum" significet bonum amoris (n. 211, 913); inde "corona aurea" significat sapientiam ex amore. Quia ex sapientia illa sunt omnia Caeli et Ecclesiae, quae significantur per "viginti et quatuor Seniores" (n. 233), ideo visae sunt coronae aureae super capitibus eorum. Sciendum est, quod Sensus spiritualis sit abstractus a personis, ut supra (n. 78, 79, 96) ita quoque hic.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church