239. "Et in medio Throni et circum Thronum quatuor Animalia," significat Verbum Domini a primis in Ultimis, et custodias ejus. - Scio quod miraturi sint, quod dicatur quod "quatuor Animalia" significent Verbum; quod usque illud significent, videbitur in sequentibus. "Animalia" haec eadem sunt cum "Cherubis" apud Ezechielem; ibi etiam in capite primo vocantur "Animalia," sed in capite decimo "Cherubi," et fuerunt sicut hic, Leo, Bos, Homo, et Aquila: in Lingua Hebraea ibi vocantur "Chajoth," quae vox quidem significat, animalia, sed derivatur a "Chaja," quae est vita, ex qua etiam Adami uxor vocata est "Chaja" (Gen. iii. 20); "animal" in singulari etiam apud Ezechielem vocatur "Chaja," quare etiam Animalia illa possunt vocari Viventia. Nec aliquid facit, quod Verbum describatur per Animalia, cum Ipse Dominus in Verbo passim vocatur "Leo," et saepius "Agnus;" et illi qui in charitate a Domino sunt, vocantur "Oves;" et quoque intellectus Verbi in sequentibus, "Equus." Quod per "Animalia" illa seu "Cherubos" significetur Verbum, patet ex eo, quod visa sint "in medio Throni et circum Thronum," et in medio Throni fuit Dominus; et quia Dominus est Verbum, non alibi potuerunt videri: quod et circum Thronum, erat quia in Caelo Angelico, ubi etiam Verbum est. Quod per "Cherubos" significetur Verbum, et custodia ejus, ostensum est in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 97), ubi haec sunt: -
"Sensus literae Verbi est custodia pro genuinis veris, quae intus latent; et in eo est custodia, quod ille Sensus possit huc illuc verti, hoc est, explicari secundum captum, et per id tamen internum Verbi non laedi et violari; non enim nocet ut Sensus literae aliter ab uno quam ab altero intelligatur, sed id nocet, si Divina vera quae intus latent, pervertantur{1} per hoc enim infertur Verbo violentia: ne hoc fiat, custodit Sensus literae; et custodit apud illos, qui in falsis sunt ex religione, et falsa illa non confirmant, nam hi non aliquam violentiam inferunt. Haec custodia significatur per Cherubos,' et quoque describitur per illos in Verbo: custodia haec significatur per `Cherubos,' qui, postquam Adamus cum uxore ejectus est ex horto Edenis, ad introitum ejus positi sunt; de quibus haec leguntur:
Cum Jehovah Deus expulerat hominem, `habitare fecit ab oriente Horti Edenis Cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam Arboris vitae' (Genes. iii. 23, 24);
per `Cherubos' significatur custodia; per `viam Arboris vitae' significatur introitus ad Dominum, qui hominibus est per Verbum; per `flammam gladii hinc inde vertentis se, significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut Verbum in Sensu literae, qui ita verti potest, ut dictum est. Simile significatur per Cherubos ex auro positos super duabus extremitatibus Propitiatorii, quod erat super Arca in Tabernaculo (Exod. xxv. 18-21). Quia hoc significabatur per `Cherubos,' ideo Jehovah locutus est cum Mose inter illos (Exod. xxv. 22; cap. xxx. 6{2}; Num. vii. 89{3}). Nec aliud significatum est per Cherubos super aulaeis Tabernaculi, et super Velo ibi (Exod.xxvi. (1,) 31);
Nam aulaea et vela Tabernaculi repraesentabant ultima Caeli et Ecclesiae, ita etiam ultima Verbi. Nec aliud significatum est per Cherubos in medio Templi Hierosolymitani (1 Reg. vi. 23-28{4});
Et per Cherubos sculptos super parietibus et super foribus Templi (1 Reg. vi, 29, 32, 35);
Similiter per Cherubos in Novo Templo (Ezech. xli. 18-20). Quoniam per `Cherubos' significabatur custodia, ne Dominus, Caelum, et Divinum Verum, quale est intus in Verbo, immediate adeantur, sed mediate per ultima, ideo de Rege Tyri ita dicitur:
`Tu obsignans demensum, plenus sapientia et perfectus pulchritudine; in Eden horto fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum, tu Cherube, expansio contegentis; perdidi te, Cherube contegens, in medio lapidum ignis' (Ezech. xxviii. 12-14, 16);
per `Tyrum' significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni; et inde per `Regem' ejus, Verbum, ubi et unde cognitiones illae sunt; quod Verbum hic in suo ultimo, quod est Sensus literae, per illum, et custodia per `Cherubum,' significetur, patet; nam dicitur, `tu obsignans demensum, omnis lapis pretiosus tegumentum tuum,' ac `tu Cherube expansio contegentis(,' ut et `Cherube contegens);' per `lapides pretiosos,' qui etiam ibi nominantur, significantur vera Sensus literae Verbi (n. 231 (hujus operis)). Quoniam per `Cherubos' significatur Divinum Verum in ultimis ut custodia, ideo dicitur apud Davidem, `Pastor Israelis, Qui sedet super Cherubis, effulge' (Psalm. lxxx. 2 (B.A. 1));
`Jehovah insidens Cherubis' (Psalm. xcix. 1);
`Jehovah inclinavit Caelos, et descendit, et equitavit super Cherubis' (Psalm. xviii. 10, 11);
`equitare super Cherubis,' `sedere,' et `insidere illis,' est super Sensu ultimo Verbi. Divinum Verum in Verbo, et ejus quale, describitur per Cherubos apud Ezechielem, in capite primo, nono, et decimo; at{5} quia nemo scire potest quid per singula descriptionis illorum significatur, nisi cui apertus est Sensus spiritualis, qui quia mihi detectus est, dicetur quid in summa per illa omnia, quae de quatuor Animalibus seu Cherubis memorantur in primo capite apud Ezechielem, significatur; quae haec sunt:
Describitur Divina Sphaera externa Verbi (vers. 4);
Illa repraesentata sicut homo (vers. 5);
Conjuncta spiritualibus et caelestibus (vers. 6);
Naturale Verbi quale est (vers. 7);
Spirituale et caeleste Verbi conjunctum naturali, quale est (vers. 8, 9);
Divinus amor boni et veri caelestis, spiritualis et naturalis inibi, distinctim et simul (vers. 10, 11);
Quod ad unum spectent (vers. 12);
Sphaera Verbi ex Divino Bono et Divino Vero Domini, ex quibus Verbum vivit (vers. 13, 14);
Doctrina boni et veri in Verbo et ex Verbo (vers. 15-21);
Divinum Domini supra illud et in illo (vers. 22, 23);
Et ex illo (vers. 24, 25);
Quod Dominus sit supra Caelos (vers. 26);
Quod Ipsi sit Divinus Amor et Divina Sapientia (vers. 27, 28). Haec summaria sunt." @1 pervertantur pro "pervertuntur" (Vid. loc. cit.)$ @2 xxx. 6 pro ""xxxvi. 9"$ @3 89 pro "8, 9"$ @4 23 pro "22"$ @5 at pro "et" (Vid. loc. cit.)$