Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 246

Previous Number Next Number See English 

246. Et intus plenae erant oculis," significat Divinam Sapientiam in Verbo in Sensu naturali ex Sensu spirituali et caelesti ejus. Quod per "Animalia plena oculis ante et retro" significetur Divina Sapientia in Verbo, videatur supra (n. 240); simile hic per quod "alae essent plenae oculis:" et quia Divina Sapientia Verbi in Sensu naturali est ex Sensu spirituali et caelesti, qui intus latent, ideo dicitur quod "intus essent plenae oculis." De Sensu spirituali et caelesti, qui intus in singulis Verbi sunt, videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra (n. 5-26).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church