Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 266

Previous Number Next Number See English 

266. "Qui est ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significat per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. - Per "Jehudam" in Verbo intelligitur Ecclesia quae in bono amoris in Dominum est, ac in supremo Sensu Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et per "Davidem" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum Divinae Sapientiae: quod hoc per "Davidem " intelligatur, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (n. 43, 44{1}); et quod illud per "Jehudam," videatur (n. 96, 350). Ex his patet, quod per "Ecce vicit Leo, Qui ex tribu Jehudae, Radix Davidis," significetur quod Dominus vicerit Inferna et redegerit omnia in ordinem per Divinum Bonum unitum Divino Vero in Suo Humano. Quod hic sensus illorum verborum sit, non videri potest in Sensu literae, sed solum quod Ipse Ille sit Qui ex tribu Jehudae et ex prosapia Davidis in mundo natus est; at usque eadem illa verba Sensum spiritualem in se continent, in quo per nomina personarum intelliguntur res, ut passim supra dictum est; ita non per "Jehudam" Jehudah, nec per "Davidem" David; sed per "Jehudam" Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Davidem" Dominus quoad Divinum Verum; inde est quod ille sensus inde resultet; quod ille sensus hic exponatur, est quia Apocalypsis quoad Sensum spiritualem nunc aperitur. @1 44 pro "48"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church