Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 270

Previous Number Next Number See English 

270. "Habentem cornua septem" significat Ipsius Omnipotentiam. Saepius in Verbo nominatur "cornu," et per id ubivis significatur potentia; quare ubi "cornu" dicitur de Domino, significatur Omnipotentia: quod "cornua septem" dicantur, est quia "septem" significant omne (n. 10), ita Omnipotentiam. Quod "cornu" significet potentiam, et cum de Domino, Omnipotentiam, constare potest a sequentibus locis:

"Qui laetantur super non re, qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nos Cornua" (Amos vi. 13);

Dixi impiis, Ne attollite Cornu, ne attollite in altum Cornu vestrum, omnia Cornua impiorum amputabo; exaltabuntur Cornua justi" (Psalm. lxxv. 5, 6, 11 (B.A. 4, 5, 10));

"Jehovah exaltavit Cornu inimicorum tuorum" (Thren. ii. 17{1});

"Excisum est Cornu Moabi, et brachium ejus fractum est" (Jerem. xlviii. 25);

"Latere et humero impellitis, et Cornibus vestris feritis omnes oves infirmas" (Ezech. xxxiv. 21);

"Jehovah exaltavit Cornu populi Sui" (Psalm. cxlviii. 14);

"Jehovah Deus Zebaoth, Decus fortitudinis eorum{2} exaltavit Cornu nostrum" (Psalm. lxxxix. 18 (B.A. 17));

"Splendor Jehovae Dei sicut Lux erit, Cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius" (Hab. iii. 4):

"Brachium Meum corroborabit Davidem, et in Nomine Meo exaltabitur Cornu ejus" (Psalm. lxxxix. 22, 25 (B.A. 21, 24){3});

"Jehovah robur meum, petra mea, Cornu meum" (Psalm. xviii. 2{4}; 2 Sam. xxii. 3);

"Surge filia Sionis, quia Cornu tuum faciam ferrum, ut comminuas populos multos" (Mich. iv. 13);

"Dominus{5} destruxit in excandescentia Sua munimentum filiae Jehudae, et abscidit omne Cornu Israelis" (Thren. ii. (2,) 3). Potentiae etiam significantur Per Cornua draconis (Apoc. xii. 3);

Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Apoc. xiii. 1);

Per Cornua bestiae coccineae, super qua mulier sedit (Apoc. xvii{6} 3, 7, 12); Per Cornua arietis et hirci (Dan. viii. 3, 4, 5, 7, 8, 9, 10, 12, 12, 21, 25);

Per Cornua bestiae ascendentis ex mari (Dan. vii. 3, 7, 8, 20, 21, 23, 24):

Per quatuor Cornua, quae disperserunt Jehudam et Israelem (Sach. ii. 1, 2, 3, 4 (B.A. 1, 18, 19, 20, 21)):

Per Cornua Altarium, holocausti et suffitus (Exod. xxvii. 2: cap. xxx. 2, 3, 10):

per haec significabatur potentia Divini Veri in Ecclesia: ac vicissim quod potentia peritura sit per "Cornua Altarium in Bethele," apud Amos:

"Visitabo super praevaricationes Israelis, visitabo super Altaria Bethelis, ut exscindantur Cornua Altaris, et cadant in terram" (iii. 14). @1 17 pro "13"$ @2 eorum pro "nostrae"$ @3 22, 25 pro "21, 22, 25"$ @4 2 pro "2, 3"$ @5 Dominus pro "Jehovah"$ @6 xvii. pro "xvi."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church