274. (Vers. 8) "Et cum accepisset Librum" significat quando Dominus instituit judicium facere, et per id omnia in Caelis et super terris redigere in ordinem. - Ver "recipere librum" et aperire illum, significatur explorare status vitae omnium, et judicare unumquemvis secundum suum, ut supra; hic itaque per quod "accepisset librum" significatur in instituto habere Ultimum Judicium facere; et quia Ultimum Judicium fit, ut omnia in ordinem redigantur in Caelis, et per Caelos in terris, etiam hoc significatur.