Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. "Et regnabimus super terra;" significat et erunt in Regno Ipsius, Ipse in illis et illi in Ipso. - Per "regnare super terra" non aliud intelligitur quam esse in Regno Domini, et ibi unum cum Ipso, secundum haec Domini verba:

"Ut omnes qui credunt in Me, unum sint: ac unum sint sicut Tu Pater in Me et Ego in Te, ut etiam illi in nobis unum sint: Ego gloriam quam dedisti Mihi, dedi illis, ut sint unum sicut Nos unum sumus, Ego in illis et Tu in Me, ut ubi Ego sum etiam illi sint Mecum" (Joh. xvii. 20-24);

cum itaque ita unum sunt cum Domino, et simul cum Domino faciunt Regnum, quod vocatur Regnum Dei, patet quod non aliud per "regnare" significetur. Dicitur "regnare" quia prius dictum est, "Fecisti nos Reges et Sacerdotes," et per "Reges" significantur qui in sapientia ex Divinis Veris a Domino sunt, et per "Sacerdotes" qui in amore ex Divino Bono ab Ipso sunt (n. 20): inde est, quod Regnum Domini etiam dicatur "Regnum sanctorum" (Dan. vii{1} 18, 27) et de Apostolis, quod Cum Domino judicaturi sint duodecim Tribus Israelis (Matth. xix. 28), tametsi Solus Dominus judicat et regnat; judicat enim et regnat ex Divino Bono per Divinum Verum quod ab Ipso etiam in illis est; sed qui credit quod id quod a Domino in illis est, sit illorum, ejicitur e Regno, hoc est, e Caelo. Simile per "regnare" significatur in sequentibus in Apocalypsi:

"Erunt Sacerdotes Dei et Christi, et Regnabunt cum Ipso mille annis (xx. 4, 6);

et de illis qui in Novam Hierosolymam venturi sunt, "Agnus illustrabit illos, et Regnabunt in saecula saeculorum" (xxii. 5). @1 vii. pro "vii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church