286. (Vers. 1 i.) "Et vidi et audivi vocem Angelorum multorum circum Thronum, et Animalia et Seniores," significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis Inferiorum Caelorum. - Quod confessio et glorificatio Domini facta sit ab Angelis trium caelorum, videatur supra (n. 275); et quod ab Angelis superiorum Caelorum (a vers. 8 ad 10); et inde nunc ab Angelis inferiorum Caelorum (vers. 11, 12); quare per "vocem Angelorum circum Thronum" intelligitur confessio et glorificatio Domini ab Angelis inferiorum Caelorum. Quod etiam tunc viderit Animalia et Seniores simul cum illis, est quia per "Animalia" et "Seniores" significantur Angeli superiorum Caelorum (n. 275), ac inferiores Caeli nusquam separatim a superioribus Caelis agunt, sed conjunctim cum illis; influit enim Dominus immediate ex Se in omnes Caelos, ita quoque in inferiores, et simul mediate per Caelos superiores in inferiores. Haec itaque causa est, quod "viderit et audiverit Animalia et Seniores" primum per se, et dein una cum illis.