Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 288

Previous Number Next Number See English 

288. (Vers. 12.) "Dicentes voce magna, Dignus est Agnus occisus accipere potestatem et divitias et sapientiam et honorem et gloriam" significat confessionem ex corde, Quod Domino quoad Divinum Humanum sit Omnipotentia, Omniscientia, Divinum Bonum et Divinum Verum. - "Dicere voce magna, significat confessionem ex corde; "dignus es" significat quod in Ipso sint quae sequuntur; "Agnus" significat Dominum quoad Divinum Humanum "potestas" significat Divinam potentiam, quae est Omnipotentia; "divitiae et sapientia" significant Divinam scientiam et sapientiam, quae sunt Omniscientia; "honor et gloria" significant Divinum Bonum et Divinum Verum. Quod "divitiae" significent cognitione boni et veri, et sic scientiam, videatur supra (n. 206); inde cum de Domino, Omniscientiam; et quod "honor et gloria," cum de Domino, significent Divinum Bonum et Divinum Verum, supra (n. 249).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church