290. (Vers. 13.) "Et omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra; et in mari quae sunt, et quae in illis omnia; audivi dicentes," significat confessionem et glorificationem Domini ab Angelis infimorum Caelorum. - Quod haec confessio et glorificatio Domini ab Angelis infimorum Caelorum sit, patet ex serie, quia confessiones et glorificationes Domini, quae praecedunt, factae sunt ab angelis superiorum Caelorum, et inferiorum (n. 275, seq., 286, seq.); sunt enim tres Caeli, et in unoquovis innumerae Societates, quarum quaelibet vocatur Caelum. Quod per "omne creatum, quod est in Caelo, et in terra, et sub terra, et in mari," intelligantur Angeli, patet, nam dicitur{1}. "Audivi dicentes;" et dixerunt, "Sedenti super Throno et Agno, benedictio et honor et gloria et robur in saecula saeculorum." Quod dicantur "creatum" est secundum stylum Verbi, in quo per omnia creata, tam quae Regni animalis sunt quam quae Regni vegetabilis, significantur varia apud hominem, in genere quae ejus voluntatis seu affectionis sunt, et quae ejus intellectus seu cogitationis; quod significent est quia correspondent: et quia Verbum per meras Correspondentias est conscriptum, ideo ibi de Angelis Caeli et de hominibus Ecclesiae similia dicuntur; ad quod confirmandum solum pauca loca adducentur, quae sint:
"Jesus dixit Discipulis, Euntes in universum mundum praedicate Evangelium omni Creaturae" (Marc. xvi. 15):
"Quaere quaeso Bestias et docebunt, et Aves Caeli et annuntiabunt tibi, aut Virgultum terrae et docebit{2} te, et narrabunt tibi Pisces maris: quis non novit ex his omnibus, quod manus Jehovae fecerit illud" (Hiob xii 7-9{3});
"Laudent Jehovam Caelum et Terra, Maria et omne repens in illis, quia Deus salvabit Sionem" (Psalm. lxix. 35, 36 (B.A. 34, 35)):
"Laudate Jehovam e terra, Balaenae et omnes abyssi" (Psalm. cxlviii. 7):
Consumendo consumam omnia desuper faciebus terrae, consumam Hominem et Bestiam, consumam Aves Caelorum et Pisces maris" (Zeph. i. 2, 3). (Similiter Esaj. 1, 2, 3; Ezech. xxxviii. 19, 20; Hosch. iv. 2, 3; Apoc. viii. 7-9) "Laetabuntur Caeli, gaudebit Terra, commovebit se Mare et plenitudo ejus, exultabit Ager et omne quod in illo; tunc cantabunt omnes Arbores sylvae coram Jehovah, quia venit; quia venit ad judicandum terram" (Psalm. xcvi. 11-13). (Et in multis aliis locis.) Dicitur "omne creatum," et per id intelligitur omne reformatum, seu omnes reformati, per "creare" enim significatur reformare et regenerare (n. 254). Quid intelligitur per "in Caelo, super terra, et sub terra," videatur supra (n. 26a); et quid per "mare" (n. 238), inde patet, quid significatur per "quae in mari sunt, et quae in illis omnia;" haec sunt quae in Verbo intelliguntur per "pisces maris," qui sunt affectiones sensuales, quae sunt infimae naturalis hominis; affectiones enim illorum apparent in mundo spirituali ut "pisces" e longinquo, et sicut in "mari," quia atmosphaera, in qua sunt, apparet sicut aquea, et inde in oculis illorum qui in Caelis et super terra ibi sunt, sicut "mare," videatur supra (n. 238), et de "piscibus" (n. 405). @1 dicitur pro "dicit"$ @2 docebit pro "docebunt"$ @3 7-9 pro "7 ad 10"$