Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 300

Previous Number Next Number See English 

300. "Et data ei corona," significat insigne pugnae ejus. - Quod "corona" significet insigne pugnae, est quia antiquis temporibus reges in proeliis gestabant coronas, ut constare potest ex historiis, et aliquid ex 2 Sam. (i. 10), ubi Vir dixit ad Davidem de Saule, quod cum moriturus esset in proelio, acceperit Coronam quae super capite ejus, et armillas quae super brachios ejus;

tum etiam ex illis quae de Rege Rabbae et Davide (2 Sam. xii. 29, 30) memorantur. Et quia tentationes sunt pugnae spirituales, quas martyres sustinuerunt, ideo illis ut insignia victoriae datae sunt coronae (n. 103). Ex his patet, quod per "coronam" hic significetur insigne pugnae eorum; quare etiam sequitur, "Et exivit vincens et ut vinceret."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church