Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 312

Previous Number Next Number See English 

312. "Et vidi, et ecce Equus niger," significat intellectum Verbi deperditum quoad verum, ita quoad doctrinam apud hos. Quod "equus" significet intellectum Verbi, supra ostensum est; quod "nigrum" significet non verum, ita falsum, est quia nigrum est oppositum albo, et album praedicatur de vero (n. 167, 231, 232{1}); album etiam trahit ortum ex luce, ac nigrum ex tenebris, ita ex absentia lucis, et lux est verum. Sed in mundo spirituali est nigredo ex duplici origine; una ex absentia lucis flammeae, quae lux est apud illos qui in caelesti regno Domini sunt, et altera ex absentia lucis candidae, quae lux est apud illos qui in regno spirituali Domini sunt; haec nigredo simile significat cum "tenebris," illa autem cum "caligine." Differunt illae nigredines inter se, una est abominabilis, altera non ita; similiter falsitates quas significant. In nigredine abominabili apparent illi qui vocantur Diaboli; abominantur etiam verum sicut bubones solis lucem. In nigredine autem non abominabili apparent illi qui vocantur Satanae; hi non abominantur, sed aversantur verum, quare hi comparari possunt noctuis, cum priores bubonibus. Quod "nigrum" in Verbo dicatur de falso, constare potest ex his locis:

"Albi erant Naziraei prae nive; obscurata est prae Nigredine forma eorum" (Thren. iv. 7, 8);

"Super prophetis Nigrescet dies" (Mich. iii. 6);

"In die quo descensurus es in Infernum, Atrabo super te Libanum" (Ezech. xxxi. 15);

"Sol factus est Niger sicut saccus cilicinus" (Apoc. vi. 12);

Sol, Luna, Stellae, atrati sunt (Jerem. iv. 27, 28; Ezech. xxxii. 7; Joel ii. 10{2}; cap. iv. 15 (B. A. iii. 15); et alibi). Quod "tertium Animal" ostenderit "equum nigrum," erat quia illud habebat faciem sicut homo, per quod significabatur Divinum Verum Verbi quoad sapientiam (n. 243) quare hoc Animal ostendit, quod non amplius aliquod verum sapientiae apud hos, qui in tertio ordine, esset. @1 231, 232 pro "232, 233"$ @2 10 pro "20"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church