Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 315

Previous Number Next Number See English 

315. "Choenix tritici denario, et tres choenices hordei denario," significat quia aestimatio boni et veri tam pusilla est ut vix ulla. -Haec significantur, quia per "choenicem," quae erat mensura et demensum, significatur quale, ut supra (n. 314); per "triticum" et "hordeum" significatur bonum et verum; et per "denarium," qui est nummus minimus, aestimatio tam pusilla, ut vix ulla: quod "tres" choenices hordei dicantur, est quia "tria" significant omne, et praedicantur de veris (n. 515). Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum; hic bonum et verum Ecclesiae ex Verbo, est quia omnia quae agri et vineae sunt, significant talia quae Ecclesiae sunt, ex causa, quia "ager" significat Ecclesiam quoad bonum et inde verum, et "vinea" Ecclesiam quoad verum et inde bonum; quare ubi in Verbo memorantur illa, Angeli, qui spiritualiter omnia percipiunt, non aliud intelligunt. Sicut haec apud Joelem:

"Devastatus est Ager, luget terra, qua devastatum est Frumentum, exaruit Mustum, languet Oleum; pudefacti sunt Agricolae, ejularunt Vinitores, super Tritico et Hordeo, eo quod perierit Messis Agri" (i. 10-12);

haec omnia significant talia quae Ecclesiae sunt. Quod "triticum" et "hordeum" significent bonum et verum Ecclesiae, videri potest ex his locis: Johannes de Jesu, quod "colliget Triticum in horreum, et paleam comburet igne" (Matth. iii. 11, 12);

"Jesus dixit, Sinite zizaniam et Triticum crescere una; et tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizaniam ad comburendum, Triticum vero congregate in horreum Meum" (Matth. xiii. 24-30); Consummationem et decisionem audivi a Jehovah Deo; reponit Triticum mensuratum, et Hordeum designatum; ita erudit ad judicium, Deus ejus docet eum" (Esaj. xxviii. 22, 25, 26{1});

"Jehovah deducet te ad terram Tritici et Hordei" (Deutr. viii. 7, 8);

"terra tritici et hordei" est hic Terra Canaan, per quam significatur Ecclesia. "Venient et canent in altitudine Sionis, et confluent ad bonum Jehovae ad Triticum et Mustum" (Jerem. xxxi. 12);

"Jehovah satiabit te adipe Tritici" (Deutr. xxxii. 13, 14{2}); Psalm. lxxxi. 17{3} (B.A. 16); Psalm. cxlvii. 14{4}). Jehovah dixit ad Prophetam Ezechielem, quod Faceret sibi placentam Hordeorum, mixtam cum stercore, et comederet (iv. 12, 15);

et ad Prophetam Hoscheam, quod Acciperet mulierem adulteram; quam sibi comparavit per corum Hordeorum et semicorum Hordeorum (iii. 1, 2);

quae facta sunt a Prophetis illis, ut repraesentarent falsificationes veri in Ecclesia, "Hordea" enim sunt vera, et "Hordea mixta cum stercore" sunt vera falsificata et prophanata; "mulier adultera" etiam significat falsificatum verum (n. 134). @1 22, 25, 26 pro "21 ad 26"$ @2 13, 14 pro "33, 34"$ @3 17 pro "14, 17"$ @4 14 pro "12, 13, 14"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church