Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 32

Previous Number Next Number See English 

32. (Vers. 9.) "Ego Johannes, qui et{1} frater vester et consocius," significat illos qui in bono charitatis et inde veris fidei sunt. -Quod Johannes Apostolus repraesentaverit illos qui in bono charitatis sunt, supra (n. 5) dictum est; et qui in bono charitatis sunt, etiam in veris fidei sunt, quoniam charitas est anima et vita fidei: inde est, quod Johannes se vocet fratrem et consocium illorum in Ecclesia ad quos scribit, scripsit enim ad septem Ecclesias; per "fratrem" in Sensu spirituali Verbi intelligitur qui in bono charitatis est, et per "socium," qui inde in veris fidei est; sunt enim omnes quasi consanguinei per charitatem, at affines per fidem; charitas enim conjungit, non ita fides, nisi haec sit ex charitate; dum fides ex charitate est, tunc charitas conjungit, et fides consociat; et quia unum faciunt, ideo Dominus mandavit, ut omnes essent "fratres;" dicit enim, "Unus est vester Doctor, Christus; omnes autem vos Fratres estis" (Matth. xxiii. 8);

etiam Dominus vocat illos "fratres," qui illos bono charitatis seu in bono vitae sunt; dixit, "Mater Mea et Fratres Mei hi sunt, qui audiunt Verbum Dei et faciunt illud" (Luc. viii. 21{2}; Matth. xii. 49; Marc. iii. 33-35):

per "Matrem" intelligitur Ecclesia, et per "fratres" illi qui in charitate sunt; et quia bonum charitatis est "frater," ideo Dominus appellat illos qui in eo sunt fratres, etiam Matth. xxv. 40; et ideo quoque discipulos, Matth. xxviii. 10; Joh. xx. 17; sed non legitur quod discipuli appellaverint Dominum fratrem, quia frater est bonum quod a Domino est; est hoc comparative sicut cum Rege, Principe et Magnate, qui consanguineos et affines vocant fratres, sed usque non hi vicissim; nam dicit Dominus, "Unus est vester Doctor, Christus vos autem omnes Fratres estis" (Matth. xxiii. 8): tum, "Vos vocatis Me Magister et Domine, et recte dicitis, sum namque' (Joh. xiii. 13). Filii Israelis vocabant omnes fratres, qui a Patre eorum Jacobo erant, et latius etiam illos qui ab Esavo; at socios qui non ex illis. Sed quia Verbum in Sensu spirituali agit solum de illis, qui in Ecclesia Domini sunt, ideo in eo Sensu per "fratres" intelliguntur qui in bono charitatis a Domino sunt, et per "socios" illi qui in veris fidei; ita in sequentibus: "Sic dicetis quisque ad Socium suum, et quisque ad Fratrem suum, quid respondit Jehovah" (Jerem. xxiii. 35);

Non proclamastis libertatem quisque Fratri suo et quisque Socio suo" (Jerem. xxxiv. 17); "Ne quis urgeat Socium suum nec Fratrem" (Deutr. xv. 1, 2); "Propter Fratres meos et Socios meos loquar" (Psalm. cxxii. 8); "Quisque Socium suum adjuvat, et Fratri suo dicit, confirma te" (Esaj. xli. 6);

et in opposito sensu: "Quisque, a Socio suo cavete vobis, et super ullo Fratre ne confidite; omnis Frater supplantat, et omnis Socius calumniatur" (Jerem. ix. 3 (B. A. 4)); "Commiscebo Aegyptum cum Aegypto, ut pugnet contra Fratrem suum, et contra Socium suum" (Esaj. xix. 2); et alibi. Haec allata sunt, ut sciatur cur Johannes se dicit Fratrem et Consocium; et quod per "fratrem" in Verbo intelligatur qui in charitate seu bono est, et per "consocium" qui in fide seu vero. Sed quia charitas est ex qua fides, ideo a Domino non aliqui vocantur socii, sed "fratres" vel "proximus; quisque etiam proximus est secundum quale boni (Luc. x. 36, 37). @1 et pro "est"$ @2 21 pro "22"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church