327. "Dicentes, Usque quo Domine, (Qui Sanctus et Verus,) non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terram," significat super id quod Ultimum Judicium protrahatur, et non removeantur{1} qui violentiam inferunt Verbo et Divino Domini. -"Usque quo Domine non judicas," significat cur Ultimum Judicium protrahitur; "et vindicas sanguinem nostrum" significat cur non ex justitia condemnantur illi, qui violentiam illis intulerunt, propter agnitionem Divini Humani Domini, et propter vitam secundum vera Verbi Ipsius; per "sanguinem" significatur violentia illis illata (n. 379); per "habitantes super terra" intelliguntur mali in mundo spirituum, a quibus ne laedantur custoditi sunt. @1 removeantur pro "removentur"$