355. "Et tribu Menassis duodecim millia signati," significat Voluntatem inserviendi et actus, etiam apud illos qui e Novo Caelo et e Nova Ecclesia Domini erunt. - Sunt tria, quae sequuntur ordine, Amor in Dominum, Sapientia, et Usus, ut supra (n. 352) dictum est; ita quoque hic, Amor mutuus Intellectus seu perceptio, ac Voluntas seu actus; haec quoque unum faciunt, adeo ut si unum desit, duo reliqua non sint aliquid; voluntas inserviendi cum actu, est effectus, ita ultimum, in quo duo priora sunt et coexistunt. Quod "Menasse" hoc significet, est quia Josephus, qui erat pater Menassis et Ephraimi, significat spirituale Ecclesiae, et spirituale Ecclesiae est bonum voluntatis, et simul verum intellectus; inde est quod "Menasse" significet Voluntarium Ecclesiae, ac "Ephraim" Intellectuale ejus. Quod "Menasse" significet voluntarium Ecclesiae, est quia "Ephraim" significat intellectuale, ut manifeste patet apud Hoscheam, ubi Ephraim toties nominatur; et quia "Menasse" significat voluntarium Ecclesiae, etiam significat actus, nam voluntas est conatus omnis actus, et ubi conatus ibi actus, dum possibile est. Menasse nominatur in aliquibus locis, Ut dum natus (Gen. xli. 50-52);
Cum a Jacobo acceptus quasi pro Simeone (Gen. xlviii. 3-5);
Et benedictus ab illo (Gen. xlviii. 15, 16):
Et a Mose (Deutr. xxxiii. 17). (Et praeterea, Esaj. ix. 18-20 (B.A. 11); Psalm. lx. 9 (B.A. 7); Psalm. lxxx.{1} 3 (B.A. 2); Psalm. cviii. 9 (B.A. 8).) Ex quibus aliquantum videri potest, quod per "Menassen" voluntarium Ecclesiae intelligatur. @1 lxxx. pro "lxx."$