Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 364

Previous Number Next Number See English 

364. Quod "numerare" in Sensu spirituali significet cognoscere quale, est quia "numerus in Verbo non significat numerum, sed quale rei (n. 10); hic itaque per hoc, "Turba multa quam nemo numerare poterat," in Sensu naturali intelligitur secundum verba, quod tam ingens multitudo esset, sed in Sensu spirituali intelligitur quod nemo nisi solus Dominus cognoscat quales sunt; nam Caelum Domini consistit ex innumeris Societatibus, et societates distinctae sunt secundum varietates affectionum in genere, similiter omnes in unaquavis societate in specie; quale affectionis cujusvis solus Dominus novit, ac disponit omnes in ordinem secundum illud. Cognoscere hoc quale, ab Angelis intelligitur per "numerare;" similiter in Verbo, in his locis:

Cum Belschazar bibit vinum ex vasis Templi Hierosolymitani, scriptum est in pariete, "Numeratus es, Numeratus es" (Dan. v. 2, 5, 25);

"Abiturus sum ad portas Inferni. Numeratus sum" (Esaj. xxxviii. 10);

"Vox tumultus regnorum, Jehovah Zebaoth Numerat exercitum belli" (Esaj. xiii. 4);

"Videte Quis creavit haec, Qui eduxit in Numerum exercitum eorum" (Esaj. xl. 26);

Jehovah Qui "Numerat exercitum stellarum" (Psalm. cxlvii.{1} 4);

"Adhuc transibunt greges juxta manus Numerantis" (Jerem. xxxiii. 13);

"Gressus mei Numerati sunt" (Hiob xiv. 16);

Domus et Turres Sionis et Hierosolymae Numeratae sunt (Esaj. xxii. 9, 10; cap. xxxiii. 18, 19; Psalm. xlviii. 12-14);

"numerare" pro cognoscere quales sunt. Ex significatione "numeri" et "numerare" constare potest, cur Davidi denuntiata est poena propter numerationem populi seu tribuum Israelis, et quod dixerit ad Gadem prophetam, "Peccavi valde quod feci" (2 Sam. xxiv. 1 ad fin.). Et quod cum a Mose numeratus est populus quoad omnes tribus ejus, mandatum sit, Ut quisque daret expiationem animae suae Jehovae in Numerando, ut non sit in illis plaga in Numerando illos (Exod. xxx. 12);

causa erat, quia "numerare" significabat cognoscere quale illorum quoad statum spiritualem, ita quoad statum Ecclesiae per "duodecim tribus Israelis" intellectum, quem Solus Dominus novit. @1 cxlvii. pro "xlvii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church