367. "Induti stolis albis; et palmae in manibus," significat Communicationem et Conjunctionem cum Caelis superioribus, et Confessionem ex Divinis Veris. - Quod "induti stolis albis" significet habere communicationem et conjunctionem cum Caelis, videatur supra (n. 328); quod "tenere palmas in manibus" significet confessiones ex Divinis Veris, est quia "palmae" significant Divina Vera; unaquaevis enim arbor significat aliquid Ecclesiae, et "palmae" Divinum Verum in ultimis, quod est Divinum Verum Sensus literae Verbi: propterea Super omnibus parietibus Templi Hierosolymitani introrsum et extrorsum, et quoque super foribus, sculpti fuerunt Cherubi et Palmae (1 Reg. vi. 29, 32). (Similiter in Novo Templo, de quo Ezech. xli. 18-20.) Per "Cherubos" significabatur Verbum (n. 239), et per "palmas" Divina Vera ibi. Quod per "palmas" significentur Divina Vera Verbi, et per "palmas in manibus" confessiones ex illis, constare potest ex eo, quod mandatum sit, Quod in festo Tabernaculorum "acciperent fructus arboris honoris, et spathas Palmarum, et laetarentur coram Jehovah" (Levit. xxiii. 39, 40);
Quod cum Jesus, ivit Hierosolymam ad festum, "sumpserint termites Palmarum, et iverint obviam Ipsi, clamantes, "Benedictus qui venit in Nomine Domini" (Joh. xii. 12, 13);
per quae significabatur confessio ex Divinis veris de Domino. "Palma" etiam significat Divinum Verum apud Davidem:
"Justus sicut Palma florebit, crescet plantatus in Domo Jehovae, in atriis Dei nostri germinabit" (Psalm. xcii. 13, 14 (B.A. 12, 13)). (Similiter alibi.) Quia Jericho erat urbs prope Jordanem, et per "Jordanem fluvium" significabatur id quod primum est in Ecclesia, et hoc est Divinum Verum quale est in Sensu literae Verbi, ideo illa vocata est Urbs Palmarum (Deutr. xxxiv. 3; Judic. i. 16; cap. iii. 13);
Jordanes enim erat primus terminus seu ingressus in Terram Canaanem, et per Terram Canaanem significatur Ecclesia.