369. (Vers. 11.) "Et omnes Angeli stabant circum Thronum, et Seniores et quatuor Animalia," significat omnes in universo Caelo, audientes et facientes quae Dominus praecipit. Per "Animalia et Seniores" intelliguntur Angeli superiorum Caelorum, ut supra, et quoque infra (n. 808); per "Angelos" autem hic intelliguntur Angeli inferiorum Caelorum, ita omnes in universo Caelo; per "stare" significatur audire et facere quae praecipit (n. 366).