376. (Vers. 13.) "Et respondit unus ex senioribus, dicens mihi, Hi induti stolis albis, quinam sunt et unde venerunt;" (Vers. 14.) "et dixi illi, Domine, tu nosti," significat desiderium sciendi et voluntatem interrogandi, ac responsum et informationem. - Causa quod Johannes interrogatur sit de his, est, quia commune est in omni cultu Divino, ut homo primum velit, desideret, et oret, ac Dominus tunc respondeat, informet, ac faciat; aliter homo non recipit aliquod Divinum. Nunc quia Johannes vidit illos qui "induti stolis albis erant," et desideravit scire et interrogare quinam essent, et hoc perceptum In Caelo, ideo primum interrogatus est, et dein informatus. Similiter factum est cum Sacharia Propheta, cum plura sibi repraesentata vidit, ut constare potest ex (Sach.) cap. i. 9; cap. ii. 2, 4 (B.A. i. 19, 21); cap. iv. 2, 5, 11, 12; cap v. 2, 6, 10; cap. vi. 4. Praeterea in Verbo saepissime legitur, quod Dominus respondeat cum invocant et clamant (ut Psalm. iv. 2 (B.A. 1);
Psalm. xvii 6; Psalm. xx. 10 (B.A. 9); Psalm. xxxiv. 5 (B.A. 4); Psalm. xci. 15 : Psalm. cxx. 1);
Tum quod det cum petunt (Matth. vii. 7, 8: cap. xxi. 22; Joh. xiv.{1} 13, 14; cap. xv. 7; cap. xvi. 23-27). Sed usque Dominus dat ut petant et quid petent; quare Dominus id scit prius; sed usque Dominus vult ut homo petat prius, ob causam ut sicut a se, et sic approprietur ei; alioquin si non ipsa petitio foret a Domino, non in illis locis dictum fuisset, quod "accepturi essent quicquid peterent." @1 xiv. pro "iv.$