Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 378

Previous Number Next Number See English 

378. "Et laverunt stolas suas;" significat et qui mundaverunt religiosa sua a malis falsi. - Per "lavare" in Verbo, significatur mundare se a malis et falsis; et per "stolas" significantur communia vera (n. 328); communia vera sunt cognitiones boni et veri ex Sensu literae Verbi, secundum quas vixerunt, et inde sunt religiosa; et quia omne religio sum se refert ad bonum et verum, ideo stolae bis nominantur, nempe, "laverunt stolas" et "dealbaverunt stolas" "Stolae" seu religiosa mundantur solum apud illos qui pugnant contra mala, et sic rejiciunt falsa, ita per tentationes, quae significantur per "afflictionem magnam" (n. 377). Quod "lavari" significet mundari a malis et falsis, et sic reformari et regenerari, constare potest a sequentibus locis:

"Cum Laverit Dominus excrementum filiarum Sionis, et sanguines Hierosolymae abluerit in spiritu judicii et in spiritu expurgationis" (Esaj. iv. 4);

"Lavate vos, mundate vos, removete malum operum vestrorum ab oculis Meis, cessate malum facere" (Esaj. i. 16);

"Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut salveris" (Jerem. iv. 14);

"Lava me ab iniquitate mea, et prae nive albus ero" (Psalm. li. 4, 9 (B. A. 2, 7));

"Si Laveris te nitro, et multiplicaveris tibi smegma, usque maculas retinebit iniquitas tua" (Jerem. ii. 22);

"Si Lavero me in aquis nivis, et mundavero smegmate manus meas, usque abominabuntur me vestes meae" (Hiob ix. 30, 31);

"Qui Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum" (Gen. xlix. 11);

hoc de Ecclesia Caelesti, ex qua sunt qui in amore in Dominum, et in supremo Sensu de Domino; "vinum" et "sanguis uvarum" est Divinum Verum spirituale et caeleste. "Lavi te aquis, et Ablui sanguines a super te" (Ezech. xvi. 9);

hoc de Hierosolyma; "aquae" sunt vera, et "sanguines" sunt adulterationes veri. Ex his constare potest quid repraesentatum est et inde significatum per "lavationes" in Ecclesia Israelitica, ut Quod Aharon Lavaret se antequam indueret vestes ministerii (Levit. xvi. 4, 24);

Et antequam accederet ad Altare ad ministrandum (Exod. xxx. 18-21; cap. xl. 30, 31);

Similiter Levitae (Num. viii. 6, 7);

Similiter alii, qui per peccata immundi facti sunt: imo quod Laverint vasa (Levit. xi. 32: cap. xiv. 8, 9; cap. xv. 5-13{1}; cap. xvii. 15, 16; Matth. xxiii. 25, 26{2});

Quod sanctificati sint per Lavationes (Exod. xxix. 4{3}; cap. xl. 12; Levit. viii. 6):

Quod Naaman e Syria Laverit se in Jordane (2 Reg. v. 10, 14);

Quare ut se Lavarent, Mare aeneum et plura Lavacra posita fuerunt juxta Templum (1 Reg. vii. 23-39);

Quodque Dominus Laverit pedes discipulorum (Joh. xiii. 5-10{4});

Et dixerit ad Caecum quod Lavaret se in lacu Siloah (Joh. ix. 6, 7, 11, 15). Ex his constare potest quod "lavatio" apud filios Israelis repraesentaverit lavationem spiritualem, quae est mundatio a malis et falsis, et inde reformatio et regeneratio. Ex supradictis etiam patet, quid significatum est per Baptismum in Jordane a Johanne (Matth. iii.; Marc. i. 4-13);

et quid per haec Johannis verba de Domino, quod "Baptizet Spiritu Sancto et Igne" ((Matth. iii. 11) Luc. iii. 16; Joh. i. 33);

et de se, quod Baptizet aqua (Joh. i. 26);

quorum intellectus est, quod Dominus lavet seu purificet hominem per Divinum Verum et Divinum Bonum, et quod Johannes per suum baptismum repraesentaverit illa; nam "Spiritus Sanctus" est Divinum Verum, "Ignis" est Divinum Bonum, et "aqua" est repraesentativum illorum; "aqua,' enim significat Verum Verbi, quod fit Bonum per vitam secundum illud (n. 50). @1 13 pro "12"$ @2 25, 26 pro "26, 27"$ @3 xxix. 4 pro "xxiv. 9"$ @4 5-10 pro "10"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church