Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 385

Previous Number Next Number See English 

385. "Et absterget Deus omnem lachrymam ad oculis eorum," significat quod non amplius in pugnis contra mala et eorum falsa, et sic non in doloribus, erunt, sed in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus a Domino. -Quod haec significentur per quod Agnus "absterget omnem lachrymam ex oculis eorum," est quia supra (in versu 14) dicitur, quod "sint qui veniunt ex afflictione magna," per quod significatur, quod sint qui in tentationibus fuerunt, et pugnarunt contra mala (n. 377); et qui postea non in pugnis contra mala sunt, illi in bonis et veris, et inde in gaudiis caelestibus sunt. Similia significantur per haec apud Esajam: "Absorbebit mortem in aeternum et absterget Dominus Jehovih Lachrymam desuper omnibus faciebus: tunc dicent in die illo, Ecce Deus noster Hic, Quem exspectavimus, ut liberet nos, Hic Jehovah Quem exspectavimus; exultemus et laetemur in Salute Ipsius" (xxv. 8, 9).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church