Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 388

Previous Number Next Number See English 

388. (Vers. 1.) "Et cum aperuit sigillum septimum," significat a Domino explorationem status Ecclesiae et inde vitae illorum qui in Regno spirituali Ipsius sunt, qui sunt qui in charitate et ejus fide, hic qui in sola fide. - Quod haec significentur, constare potest ex singulis hujus capitis in Sensu spirituali intellectis; agitur enim in hoc capite et in sequentibus ad cap. xvi., de illis qui in Regno Spirituali sunt, qui sunt, ut mox supra (n. 387) dictum est, qui in amore erga proximum et inde intelligentia sunt. Sed quia hodie pro amore erga proximum dicitur "charitas," et pro intelligentia dicitur "fides," et hic non sit exploratio super illos qui in charitate et inde fide sunt, quia hi pertinent ad illos qui in Caelo sunt, quare fit hic exploratio super illos qui in sola fide sunt. Sola fides est quoque fides separata a charitate, quia non est conjunctio (videatur infra n. 417). Quod "aperire sigillum" significet explorare status vitae, seu quod idem est, status Ecclesiae et inde vitae, videatur supra (n. 295, 302, 309, 317, 324).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church