Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 392

Previous Number Next Number See English 

392. (Vers. 3.) "Et alius Angelus venit et stetit ad Altare habens thuribulum aureum," significat cultum spiritualem, qui fit ex bono charitatis per vera fidei. - Per "Altare" ad quod Angelus stetit, et per "thuribulum aureum" quod manu habuit, significatur cultus Domini ex amore spirituali, qui cultus est ex bono charitatis per vera fidei. Apud filios Israelis erant duo altaria, unum extra tentorium, alterum intra tentorium; altare extra tentorium vocabatur "Altare Holocausti," quia holocausta et sacrificia super illo fiebant; altare intra tentorium vocabatur "Altare Suffitus" ut et "Altare Aureum:" quod duo altaria essent, erat causa, quia cultus Domini fit ex amore caelesti et ex amore spirituali; ex amore caelesti ab illis qui in Regno caelesti Ipsius sunt, et ex amore spirituali ab illis qui in Regno spirituali Ipsius sunt: de binis illis Regnis videatur supra (n. 387). De binis altaribus videantur sequentia apud Mosen: De "Altari Holocausti" (Exod. xx. 21 ad fin. (B. A. 24-26); cap. xxvii. 1-8{1}; cap. xxxix. 38-39{2}; Levit. vii.{3} 1-5; cap. viii. 11; cap. xvi. 18, 19, 33, 34);

De "Altari Suffitus" (Exod. xxx. 1-10{4}; cap. xxxi. 8{5}; cap. xxxvii. 25-29; cap. xl. 5-26: Num. vii.{6} 1). Quod altaria, thuribula et suffitus visa sint Johanni, non erat quia talia dantur in Caelo; erant modo repraesentativa cultus Domini ibi; causa est, quia talia apud filios Israelis instituta fuerunt, et ideo in Verbo saepius nominata; et illa Ecclesia fuit Ecclesia repraesentativa, omnia enim cultus eorum repraesentabant, et inde nunc significant Divina Caelestia et Spiritualia Domini, quae sunt Ecclesiae Ipsius in Caelis et in Terris. Similia itaque per duo illa Altaria significantur in Verbo, in sequentibus: "Mitte lucem Tuam et veritatem Tuam, hae ducent me ad habitacula Tua, et ingrediar ad Altare Dei, ad Deum" (Psalm. xliii.{7} 3, 4); "Lavo in innocentia manus meas, et circumdo Altare Tuum, Jehovah, et audiri faciam vocem confessionis" (Psalm. xxvi. 6, 7); "Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri super tabula cordis eorum, et in cornibus Altarium vestrorum" (Jerem. xvii. 1, 2);

"Deus Jehovah, Qui illuminat nos, ligate festum funibus usque ad cornua Altaris" (Psalm. cxviii. 27); "In die illo erit Altare Jehovae in medio terrae Aegypti" (Esaj. xix. 19);

"Altare Jehovae in medio terrae Aegypti" significat cultum Domini ex amore in naturali homine. "Tribulus et spina ascendent super Altaria illorum" (Hosch. x. 8{8};

per quae significatur cultus ex malis et falsis mali. (Praeter alibi, ut Esaj. xxvii. 9; cap. lvi. 6, 7; cap. lx. 7; Thren. ii 7; Ezech. vi 4-6, 13{9}; Hosch. viii. 11; cap. x 1, 2 Amos. iii 14; Psalm. li. 21{10} (B. A. 19); Psalm. lxxxiv. 4{11} (B. A. 3); Matth. v. 23, 24; cap. xxiii. 18-20.) Quoniam cultus Domini repraesentabatur et inde significatur per "Altare," patet quod per "Altare" hic in Apocalypsi non aliud intelligatur, et quoque alibi; ut, "Vidi sub Altari animas occisorum propter Verbum Dei" (Apoc. vi. 9); "Adstitit Angelus et dixit, Metire Templum Dei et Altare, et adorantes in illo" (Apoc. xi. 1); "Audivi alium Angelum ex Altari dicentem, vera et justa sunt judicia Tua" (Apoc. xvi. 7). Quoniam cultus repraesentativus, qui praecipue super binis altaribus fiebat, abrogatus est a Domino cum in mundum venit, quia Ipse interiora Ecclesiae aperuit, quare dicitur apud Esajam, "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt, et non ad Altaria opus manuum suarum (xvii. 7, 8). @1 8 pro "9"$ @2 38, 39 pro "36 ad 43"$ @3vii. pro "vi."$ @4 10 pro "12"$ @5 xxxi. 8 pro "xxxii. 6"$ @6 vii. pro "vi."$ @7 xliii. pro "xxiii."$ @8 8 pro "7, 8"$ @9 4-6, 13 pro "3, 4, 6, 13"$ @10 21 pro "20"$ @11 lxxxiv. 4 pro "lxxiv. 3, 4"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church