Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 399

Previous Number Next Number See English 

399. "Et facta est grando et ignis mixta sanguine," significat falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. - Per "grandinem" significatur falsum destruens bonum et verum; per "ignem" significatur amor infernalis, et per "sanguinem" significatur falsificatio veri. Quod "grando" significet falsum destruens bonum et verum, videbitur infra; quod "ignis" sit amor in utroque sensu, caelestis et infernalis, videatur, n. 468; quod "sanguis" sit Divinum Verum Domini, quod etiam est Verbum, et in opposito sensu Verbum falsificatum, n. 379. Ex his in unum sensum collatis, patet, quod per "facta est grando et ignis mixta sanguine" significetur falsum ex amore infernali destruens bonum et verum, et falsificans Verbum. Quod significentur, est quia in mundo spirituali apparent talia, cum sphaera Divini Amoris et Divinae Sapientiae Domini e Caelo delabitur in societates infra, ubi falsa ex amore infernali sunt, et per illa falsificatur Verbum. Similia per "grandinem" et simul "ignem" significantur in sequentibus locis:

"A splendore ante Ipsum nubes transiverunt, Grandine et Prunis ignis: Altissimus dedit vocem, Grandinem et Prunas ignis: et misit tela Sua multa, et dispersit illos" (Psalm. xviii. 13-15{1} (B. A. 12-14)):

"Disceptabo peste et sanguine, et Lapides Grandinis, Ignem, et sulphur faciam pluere super illos" (Ezech. xxxviii. 22): "Tunc audiri faciet Jehovah vocem Suam, in Flamma Ignis comedentis, et Lapide Grandinis" (Esaj. xxx. 30{2});

"Dedit pluvias eorum Grandinem, ignem flammarum in terra eorum, et confregit arborem termini eorum" (Psalm. cv. 32, 33); "Percussit Grando vitem eorum, et sycomoros Grandine gravi, et pecora eorum Prunis: misit in excandescentia irae Suae immissionem angelorum malorum" (Psalm. lxxviii.{3} 47-49);

haec de Aegypto. De quibus ita apud Mosen:

"Extendit Moses baculum, et Jehovah dedit voces et Grandinem; et fuit Grando et Ignis simul ambulans in medio Grandinis gravis: et percussit Grando omnem herbam agri, et omnem arborem agri confregit" (Exod. ix. 23-35{4}). Omnia miracula in Aegypto facta significabant mala et falsa ex amore infernali, quae erant apud Aegyptios; quod libet miraculum aliquod malum et falsum; apud illos enim fuerat Ecclesia repraesentativa, sicut in pluribus regnis Asiae, sed facta est idololatrica et magica; per "Mare Suph" significatur Infernum, in quo tandem perierunt. Simile quid per "lapides grandinis," A quibus plures ex hostibus perierunt, quam a gladio (Jos. x. 11), significatur. Simile etiam per "grandinem" in sequentibus locis:

"Vae coronae superbiae, robustus Dominus, sicut inundatio Grandinis evertit Grando refugium mendacii" (Esaj. xxviii. 1, 2, 17);

"Grandinabit, donec se demittet sylva" (Esaj. xxxii. 19): "Apertum est Templum Dei in Caelo, et facta sunt fulgura, voces, et tonitrua, et terrae motus, et Grando magna" (Apoc. xi. 19). "Et Grando magna talenti pondo descendit de Caelo super homines" (Apoc. xvi. 21);

"Num vidisti thesauros Grandinis, qui inhibentur in diem praelii et belli" (Hiob xxxviii. 22, 23):

"Dic ad incrustantes ineptum quod cadet, fiet pluvia inundans, qua vos, Lapides Grandinis, cadent" (Ezech. xiii. 11). "incrustare ineptum" est confirmare falsum ut appareat sicut verum; quare illi qui hoc faciunt, vocantur "Lapides Grandinis." @1 13-15 pro "13, 14"$ @2 30 pro "30, 31"$ @3 lxxviii. pro "lxxxviii."$ @4 23-35 pro "28 ad 35"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church