Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 401

Previous Number Next Number See English 

401. "Et omne gramen viride combustum est," significat sic omne vivum fidei. - Per "comburi" significatur perire, ut mox supra (n. 400); per "gramen viride," in Verbo, significatur id bonum et verum Ecclesiae seu fidei, quod in naturali homine primum nascitur; simile etiam significatur per "herbam agri;" et quia fides vivit ex bono et vero, ideo per quod "omne gramen viride combustum" sit, significatur quod omne vivum fidei perierit; et perit omne vivum fidei, quando non aliqua affectio boni et perceptio veri est, de quibus mox Supra. Quod per "gramen" id significetur, est quoque ex correspondentia; quare illi, qui separant fidem a charitate non modo doctrina sed etiam vita, in mundo spirituali degunt in deserto, ubi nec gramen. Quoniam "arbor fructus" significat hominem quoad affectiones boni et perceptiones veri, ita "gramen viride" significat hominem quoad id Ecclesiae, quod primum apud illum concipitur et quoque nascitur, et "gramen non viride" significat id deperditum. In genere omnia quae in hortis, sylvis, agris et campis sunt, significant hominem quoad aliquid Ecclesiae, seu quod idem, aliquid Ecclesiae apud illum; causa est, quia correspondent: quod "gramen," constare potest ex his locis:

"Vox dixit, Clama; et dixit, Quid clamabo; Omnis Caro Gramen; exaruit Gramen, et decidit flos, quia ventus spiravit in illud; vere Gramen populus; exaruit Gramen, et decidit flos, et Verbum Dei nostri consistet in aeternum" (Esaj. xl. 5-8). "Habitatores facti sunt Herba agri, Olus graminis, Gramen tectorum, et arvum adustum ante segetem" (Esaj. xxxvii. 27; 2 Reg. xix. 26);

"Effundam benedictionem Meam super natos tuos, et germinabunt in medio Graminis" (Esaj. xliv. 3, 4). (Et alibi, ut Esaj. li. 12; Psalm. xxxvii.{1} 2; Psalm. ciii. 15; Psalm. cxxix. 6; Deutr. xxxii. 2.) Quod per "virens" seu "viride," significetur vivens seu vivum, patet (Apud Jerem. xi. 16; cap. xvii. 8{2}; Ezech. xvii. 24; cap. xxi. 3 (B. A. xx. 47); Hosch. xiv. 9 (B. A. 8); Psalm. xxxvii. 35; Psalm. lii. 10 (B. A. 8); Psalm. xcii. 11, 15 (B. A. 10, 14){3}). Simile quod hic dicitur in Apocalypsi, factum est in Aegypto, quod nempe Ex Grandine et Igne commixtis combusta sit omnis Arbor et omnis Herba agri (Exod. ix. 22-35{4}; Psalm. lxxviii.{5} 47-49; Psalm. cv. 32, 33). @1 xxxvii. pro "xxvii."$ @2 Jerem. xi. 16; cap. xvii. 8 pro "Jerem. xvii. 8; cap. xl. 16" (Vide Apoc. Ex. n. 507)$ @3 11, 15 pro "11"$ @4 22-35 pro "38 ad 35"$ @5 lxxviii. pro "lxxxviii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church