406. "Et tertia pars navium periit," significat quod omnes cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae, apud illos deperditae essent. - "Tertia pars" significat omne, ut supra (n. 400, 404, 405); "naves" significant cognitiones boni et veri ex Verbo inservientes pro usu vitae; quod illae per "naves" significentur, est quia naves transeunt mare, et apportant necessaria, quae naturali homini pro omni ejus usu sunt, et cognitiones boni et veri sunt necessaria, quae spirituali homini pro omni usu ejus sunt; ex illis enim est doctrina Ecclesiae, et secundum illam vita. "Naves" significant cognitiones illas, quia sunt continentes, et in Verbo continens multis in locis sumitur pro contento, ut poculum pro vino, patina pro cibo, tabernaculum et templum pro sanctitatibus in illis, arca pro lege, altaria pro cultu, et sic porro. "Naves" significant cognitiones boni et veri in sequentibus locis:
"Sebulon ad litus marium habitabit, et is ad portum Navium" (Gen. xlix. 13);
per "Sebulonem" intelligitur conjunctio boni et veri. Tyre, "architecti perfecerunt pulchritudinem tuam; ex abietibus a Senire aedificarunt tibi omnes Tabulas, cedrum e Libano sumpserunt ad faciendum Malum: e quercubus e Baschane fecerunt Remos tuos, Asserem tuum fecerunt ex ebore, Filiam gressuum ex insulis Kitthim; habitatores Sidonis et Arvadi fuerunt Remiges tui, sapientes tui fuerunt Naucleri tui, omnes Naves maris et Nautae illarum fuerunt in te ad negotiandum; Naves Tharschish turmae tuae in mercatu tuo, unde impleta es et honorata valde in corde marium" (Ezech. xxvii. 4-9, 25);
haec de Tyro, quia per "Tyrum", in Verbo significatur Ecclesia quoad cognitiones veri et boni, ut constare potest a singulis de illa in hoc capite, et in sequente (xxviii.), in Sensu spirituali intellectis; et quia cognitiones veri et boni Ecclesiae per "Tyrum" significantur, ideo describitur navis quoad singula ejus, et per singula significatur aliquod quale illarum conducens ad intelligentiam; quid commune habet Verbum cum navibus Tyri et ejus negotiatione. Devastatio Ecclesiae istius describitur postea ita: "Ad vocem Clamoris Nauclerorum tuorum contremiscent suburbana, et descendent de Navibus tuis omnes tenentes remum, omnes Nautae et Naucleri maris super te clamabunt amare" (Ezech. xxvii. 28-30; tum Esaj. xxiii. 14, 15). Similiter describitur devastatio Babylonis, quoad omnes cognitiones veri, in sequentibus in Apocalypsi: "Una hora devastatae sunt tantae divitiae: omnis Gubernator, et omnis super Navibus versans, et Nautae, clamabant dicentes, Vae, vae, urbs magna Babylon, in qua divites facti sunt omnes, qui habent Naves in Mari" (xviii. 17,19);
videatur explicatio infra. Per "naves" significantur cognitiones veri et boni etiam in sequentibus locis: "Dies mei veloces fuerunt, fugerunt, non viderunt bonum, praeteriverunt{1} cum Navibus desiderii" (Hiob ix. 25,26); "Qui descendunt in Mare Navibus, facientes opus in aquis multis, illi viderunt opera Jehovae, et mirabilia Ipsius in profundo" (Psalm. cvii. 23, 24); "Mihi Insulae confident, et Naves Tharschish in principio, ad adducendum natos tuos e longinquo" (Esaj. Ix. 9{2});
"Reges se congregarunt, terror arripuit eos; per ventum orientalem confringes Naves Tharschish" (Psalm. xlviii. 5, 7, 8 (B. A. 4, 6, 7)): Ejulate Naves Tharschish (Esaj. xxiii. 1, 14). (Praeter alibi, ut Num. xxiv. 24; Jud. v. 17; Psalm. civ. 26; Esaj. xxxiii. 21.) @1 praeteriverunt pro "praeteriverant"$ @2 9 pro "17"$