416. "Dicentem voce magna, Vae, vae, vae habitantibus super terra ex reliquis vocibus tubae trium Angelorum futurorum clangere," significat summam lamentationem super statum damnatum illorum in Ecclesia qui doctrina et vita apud se confirmaverunt fidem separatam a charitate. - Per "vae" significatur lamentatio super malo apud aliquem, et inde super statu infelice ejus; hic super statu damnato illorum de quibus in sequente capite et postea agitur; et per "vae, vae, vae," significatur summa lamentatio; triplicatio enim facit superlativum, quia "tria" significant omne et plenum (n. 505); per "habitantes super terra" intelliguntur illi qui in Ecclesia sunt ubi Verbum et per id Dominus notus est; quod "terra" significet Ecclesiam, videatur supra (n. 285); per "voces tubae trium Angelorum futurorum clangere" significatur exploratio et manifestatio status Ecclesiae et vitae apud illos qui apud se doctrina et vita confirmaverunt fidem separatam a charitate, super quorum statu fit lamentatio. "Vae" significat lamentationem super aliorum praesente vel futura calamitate, infelicitate, aut damnatione, in his:
"Vae vobis Pharisaei et hypocritae" (Matth. xxiii. 13-16, 23, 25, 27, 29{1});
"Vae homini per quem Filius Hominis proditur" (Luc. xxii. 22); "Vae illi per quem scandala veniunt" (Luc. xvii. 1);
"Vae adjungentibus domum domui." "Vae surgentibus mane sub auroram, (qui) siceram persequuntur." "Vae attrahentibus iniquitatem." "Vae dicentibus de malo bonum." "Vae sapientibus in oculis suis." "Vae heroibus ad potandum vinum" (Esaj. v. 8, 11, 18, 20-22). (Et alibi pluries.) @1 29 pro "28"$