Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 420

Previous Number Next Number See English 

420. "Et vidi Stellam e Caelo delapsam in terram," significat Divinum Verum spirituale influens e Caelo in Ecclesiam apud illos explorans et manifestans. - Per "stellam" hic significatur Divinum Verum spirituale, quia delapsa est e Caelo spirituali, de quo supra (n. 387, 388) et per "terram" hic significatur Ecclesia apud illos qui in internis ejus sunt, ut supra (n. 398). Per Divinum Verum spirituale intelligitur Intelligentia ex amore spirituali, qui est amor erga proximum; et quia Intelligentia illa hodie vocatur Fides, et Amor ille Charitas, est Fides ex Charitate, aut satius, est Verum fidei ex Bono charitatis, quod per "stellam" hic significatur. Simile per "stellam" in singulari significatur, Apoc. ii. 28; cap. xxii. 16{1}; per "stellas" enim in plurali significantur cognitiones boni et veri (n. 51), et per illas est intelligentia: quod sit Divinum Verum explorans et manifestans, patet a sequentibus. @1 16 pro "17"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church