433. "Et facies illarum sicut facies hominum," significat quod apparerent sibi sicut sapientes. - Per "hominem" in Verbo significatur sapiens et intelligens (n. 243), et per "faciem" ejus sapientia et intelligentia; inde est, quod per "facies illarum sicut facies hominum" significetur quod apparerent sibi sicut sapientes; vocantur quoque sapientes, docti et eruditi, tametsi sunt inter virgines stultas, quae non habebant oleum in lampadibus (Matth. xlv. 1, 2(, 3)); "oleum" significat amorem et charitatem et inter stultos, qui audiunt Dominum, hoc est, legunt Verbum, et non faciunt illud (Matth. vii. 26).