Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 435

Previous Number Next Number See English 

435. "Et dentes illarum sicut leonum erant" significat quod sensualia, quae sunt ultima vitae naturalis hominis, apparerent illis in potentia super omnia. - "Dentes" significant ultima vitae naturalis hominis, quae vocantur sensualia, de quibus supra (n. 424); sunt duo genera sensualium, unum quod est voluntatis, alterum quod est intellectus, sensualia voluntatis significantur per "capillos mulierum," de quibus mox supra (n. 434), et sensualia intellectus significantur per "dentes;" haec sensualia, hoc est, sensuales qui in falsis ex confirmatione sunt, apparent sibi in potentia super omnia, ut non possint vinci; quare "dentes locustarum," per quas significantur talia sensualia "erant sicut leonum;" per "leonem" significatur potentia (n. 241). Quod "dentes" significent ultima vitae hominis, quae vocantur sensualia, quae, dum ab interioribus mentis separata sunt, in meris falsis sunt, ac violentiam inferunt veris ac destruunt illa, constare potest ex sequentibus his locis:

"Anima mea in medio Leonum cubo, Dentes eorum hasta et tela" (Psalm. lvii. 5 (B.A. 4));

"Deus destrue Dentes in ore eorum, Molares leonum juvenum averte" (Psalm. lviii. 7 (B.A. 6));

"Gens ascendit super terram Meam robusta, Dentes ejus dentes leonis, et Molares ejus leonis illi" (Joel i. 6{1});

Jehovah, "Dentes impiorum confringis" (Psalm. iii. 8 (B.A. 7));

Ascendit bestia e mari "terribilis, formidabilis et robusta valde, cui Dentes ferri magni; comedit et contrivit" (Dan. vii. 7);

"Benedictus Jehovah, Qui non tradidit nos rapinam Dentibus illorum" (Psalm. cxxiv. 6). Quoniam sensuales homines non vident aliquod verum in sua luce, sed ratiocinantur et altercantur de omni re num ita sit, et hae altercationes in infernis audiuntur extra illa sicut stridores dentium, qui in se spectati sunt collisiones falsi et veri, patet quid significatur per "Stridorem dentium" (Matth. viii. 12; cap. xiii. 42, 50; cap. xxii. 13; cap. xxiv. 51; cap. xxv. 30; Luc. xiii. 28);

et quodammodo quid per "Stridere dentibus" (Hiob{2} xvi. 9; Psalm. xxxv.{3} 15, 16; Psalm. xxxvii. 12; Psalm. cxii. 10; Mich. iii. 5; Thren.ii. 16). @1 6 pro "6, 7"$ @2 Hiob pro "Psalm."$ @3 xxxv. pro "xxv."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church