Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 442

Previous Number Next Number See English 

442. (Vers. 13.) "Et sextus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status vitae apud illos in Ecclesia Reformatorum qui non ita sapientes sunt, et usque omne religionis ponunt in fide, et illam solam cogitant, et nihil praeter illam et cultum solennem, et sic ad lubitum vivunt. - Quod de his usque ad finem capitis agatur, ab explicatione sequentium patebit. Quod "clangere" significet explorare et manifestare statum Ecclesiae et inde vitae, quibus religio est sola fides, videatur supra (n. 397). Hi, de quibus nunc agitur, prorsus distincti sunt ab illis de quibus huc usque in hoc capite actum est, et quorum falsa fidei in formis locustarum visa sunt. Distincti sunt in eo: - Quod illi de quibus actum est, incumbant studio explorandi arcana justificationis per fidem, et quoque tradendi ejus, tum etiam testimonia ejus, quae illis sunt bona vitae moralis et civilis, stabiliendo quod praecepta Verbi in se quidem Divina sint, sed quod apud hominem, quia ab ejus voluntate procedent, fiant naturalia, quae{1} cum spiritualibus fidei non conjunctionem habent; et quia haec per rationalia, quae sapiunt ex eruditione, confirmant, in plaga meridionali in abysso degunt, secundum descriptionem supra (n. 421). At vero illi de quibus in nunc sequentibus ad finem capitis agitur, non student arcanis illis, sed modo nudam fidem faciunt omne religionis, et nihil praeter illam et solennem cultum, et sic ad lubitum vivunt. Hos datum etiam est videre, et cum illis loqui; degunt in plaga septentrionali in casis structis ex juncis et calamis calce incrustatis, in quibus humus est solum: casae illae sparsae sunt; ingeniosiores, qui ex naturali lumine per ratiocinia sciunt constabilire illam fidem, et confirmare quod illa nihil commune habeat cum vita, habitant anterius, simpliciores post illos, et stupidiores versus occidentem illius plagae; est illorum tanta multitudo, ut non credi possit. Erudiuntur a spiritibus angelicis; sed qui non recipiunt vera fidei et secundum illa vivunt, demittuntur in Infernum quod sub illis est, et incarcerantur. @1 quae pro "qui"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church