Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 444

Previous Number Next Number See English 

444. "Solve quatuor Angeles vinctos ad flumen magnum Euphratem," significat ut vincula externa auferantur illis, ut appareant interiora mentis illorum. - Quod haec per illa verba significentur, nemo potest scire, et vix suspicari, nisi sciat quid per "flumen magnum Euphratem," et quid per "quatuor Angelos ibi vinctos," intelligitur; per "Euphratem" in Verbo significantur interiora mentis hominis, quae vocantur rationalia, quae apud illos qui in veris ex bono sunt, plena sapientia sunt, at apud illos qui in falsis ex malo, plena insania sunt. Haec per "Euphratem fluvium" in Verbo significantur; causa est, quia fluvius ille terminabat Terram Canaanem ab Assyria, et per "Terram Canaanem" significabatur Ecclesia, et per "Assyriam" rationale ejus; et inde per flumen terminans, significantur interiora mentis quae vocantur rationalia in utroque sensu; sunt enim tria quae faciunt hominem Ecclesiae, spirituale, rationale seu intellectuale, ac naturale, quod etiam est scientificum. Spirituale Ecclesiae significabatur per "Terram Canaanem" ac per fluvios in illa; rationale seu Intellectuale Ecclesiae, per 'Aschurem" seu "Assyriam" et per ejus "flumen Euphratem;" ac naturale Ecclesiae quod etiam est scientificum, per "Aegyptum" et ejus "flumen" Nilum; sed de his videantur plura infra (n. 503). Per "quatuor Angelos ad flumen Euphratem vinctos" significantur interiora illa apud homines Ecclesiae, quae "vincta" dicuntur quia non propalantur; sunt enim spiritus infernales qui per quatuor hos Angelos intelliguntur, quia de illis dicitur, quod "parati essent ad occidendum tertiam partem hominum," ut mox sequitur (n. 446); ac interiora hominum cum spiritibus, vel infernalibus vel caelestibus, unum faciunt, quoniam cohabitant; per "solvere illos" significatur auferre vincula externa ut appareant interiora mentis eorum: haec sunt quae per illa verba significantur. Quod per "Euphratem" significentur interiora mentis hominis contermina spiritualibus Ecclesiae ejus, constare potest ex locis in Verbo ubi, nominatur "Aschur" seu "Assyria;" "Euphrates" autem occurrit in opposito sensu, In quo significat interiora plena falsis et inde insaniis, in his locis:

"Ecce Dominus{1} ascendere facit super eos aquas Fluvii" (Euphratis) "validas et multas, Regem Aschuris: hic ibit per Jehudam, mundabit et transibit" (Esaj. viii. 7, 8);

"Quid tibi cum via Aegypti, ut bibas aquas Schichoris; et quid tibi cum via Assyriae, ut bibas aquas Fluvii" (Jerem. ii. 18);

"Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum super Fluvium" Euphratem (Esaj. xi. 15{2});

"Sextus Angelus effudit phialam super Fluvium Euphratem, cujus exsiccata est aqua" (Apoc. xvi. 12);

Mandatum est Prophetae ut poneret cingulum super lumbis, et illud postea in foramine petrae juxta Euphratem absconderet: et cum illud post breve tempus recepit, ecce erat corruptum, nec proderat ad quicquam (Jerem. xiii. 1-7, 11);

Et quoque mandatum illi, ut postquam absolverit legere librum, projiceret illum in medium Euphratis, et diceret, "Sic submergetur Babel, et non resurget" (Jerem. li. 63, 64);

per haec repraesentabantur interiora status Ecclesiae apud filios Israelis. Quod "fluvius Aegypti" Nilus, et "fluvius Assyriae" Euphrates, fuerint termini Terrae Canaanis, patet ex his:

"Pepigit Jehovah cum Abramo foedus, Semini tuo dabo Terram hanc, a Fluvio Aegypti usque ad Fluvium magnum Euphratem" (Gen. xv. 18). Quod Euphrates fuerit terminus, videatur Exod. xxiii. 31; Deutr. i. 7, 8; cap. xi. 24; Jos. i. 4; Mich. vii. 12. @1 Dominus pro "Deus"$ @2 xi. 15 pro "xv. 15, 16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church