Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 466

Previous Number Next Number See English 

466. "Circumdatum nube et iris Supra caput," significat Divinum Naturale et Divinum Spirituale Ipsius. - Per "nubem," qua circumdatus, significatur Divinum Naturale; quare Verbum in Sensu naturali, quod etiam est ab Ipso, ita Ipsius et Ipse, significatur per "nubem" (n. 24); per "iridem" significatur Divinum Spirituale, quod quia est supra Naturale, ideo Iris visa est supra caput. Sciendum est, quod Dominus in Divino Suo Naturali sit apud homines, in Divino autem Spirituali apud Angelos Regni spiritualis, et in Divino Caelesti apud Angelos Regni caelestis; sed usque non est divisus, at apparet cuique secundum quale ejus. Divinum Spirituale Domini etiam significatur per "iridem" apud Ezechielem:

Super expanso Cheruborum "similitudo Throni, et super illo aspectus Hominis: et ex igne lumborum Ejus sicut aspectus Iridis quae in nube in die pluviae; hic aspectus gloriae Jehovae" (i. 26-28{1});

per 'Thronum" significatur Caelum, per "Hominem super illo" Dominus, per "ignem lumborum" amor caelestis, et per "iridem" Divinum Verum spirituale, quod etiam est Divinae Sapientiae Ipsius. Per "iridem," de qua haec apud Mosen, "Arcum Meum dedi in nube, qui erit in signum foederis inter Me et inter Terram:" et cum videro illum in nube, "recordabor foederis aeterni" (Gen. ix. 12-17), non aliud intelligitur quam Divinum Verum spirituale in naturali apud hominem qui regeneratur, fit enim homo, cum regeneratur, a naturali spiritualis; et quia tunc est conjunctio Domini cum illo, ideo dicitur, quod arcus in nube esset "in Signum foederis." "Foedus" significat conjunctionem. Quod non aliqua conjunctio Domini cum homine sit per irides in mundo, patet. @1 26-28 pro "26, 28, 29"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church