484. His adjiciam tria Memorabilia, quae contigerunt in mundo spirituali. PRIMUM MEMORABILE fuit: -
Quondam ibi audivi sonum sicut molae; erat in plaga ejus septentrionali. Primum miratus quid hoc, sed recordatus sum quod per "molam" et "molere" in Verbo intelligatur ex Verbo inquirere quod inservit doctrinae (n. 794). Quare accessi ad locum ubi auditus est ille sonus; et cum prope eram, evanescebat sonus, et tunc videbam lacunatum quid supra terram, in quod patebat aditus per antrum; quo viso descendi et intravi. Et ecce erat camera, in qua Vidi virum senem sedentem inter libros, tenentem ante se Verbum, et inquirentem inde quod inserviebat doctrinae ejus; schedulae jacebant circum, quibus inservientia inscripsit: in camera contigua erant scribae, qui schedulas colligebant, et integrae chartae mandabant. Quaesivi primum de libris circum eum. Dixit, quod omnes agerent de Fide justificante, "profunde illi qui ex Suionia et Danemarkia sunt, profundius illi qui ex Alemannia, et adhuc profundius illi qui ex Britannia, ac profundissime illi qui ex Batavia:" et addidit, quod discrepent in variis, sed quod in Articulo de Justificatione et Salvatione per Solam Fidem, omnes conveniant. Postea dixit mihi, quod ex Verbo nunc colligat hoc primum fidei justificantis quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum propter iniquitates ejus, et quod ideo Divina necessitas ad salvandum homines fuerit, ut fieret satisfactio, reconciliatio, propitiatio, mediatio per aliquem qui in se susciperet damnationem justitiae, et quod hoc nullatenus potuisset fieri quam per Unicum Suum Filium; et quod postquam hoc factum est, apertus sit aditus ad Deum Patrem propter Ipsum. Et dixit, "Video et vidi quod hoc secundum omnem rationem sit: quomodo alioquin potuisset Deus Pater adiri, nisi per fidem in id meritum Filii: nunc etiam inveni quod hoc quoque sit secundum Scripturam." Audivi haec, et obstupui quod dixerit id esse secundum rationem et secundum Scripturam, cum tamen est contra rationem et contra Scripturam, quod etiam aperte ei dixi. Ille tunc in excandescentia zeli sui regessit, "Quomodo potes ita loqui." Quare aperui mentem meam, dicens, "Annon contra rationem est cogitare, quod Deus Pater exciderit Gratia erga Genus humanum, et reprobaverit illud. Estne Divina Gratia attributum Divinae Essentiae; quare excidere Gratia foret excidere Divina Sua Essentia, et excidere Divina Sua Essentia foret non magis esse Deus. Num potest Deus abalienari a Se Ipso. Crede mihi, quod Gratia a parte Dei, sicut est infinita, etiam sit aeterna. Gratia Dei a parte hominis potest amitti, si non recipit illam, sed nusquam a parte Dei; si Gratia a Deo recederet, actum foret cum universo Caelo et cum universo Genere humano, usque adeo, ut homo non quoad aliquod minimum ejus foret homo amplius; quare permanet Gratia a parte Dei in aeternum, non modo erga Angelos et Homines, sed etiam erga ipsum Diabolum. Cum hoc secundum rationem est, cur dicis quod ad Deum Patrem unicus accessus sit per fidem in meritum Filii, cum tamen perpetuus accessus est per Gratiam. Sed cur dicis accessum ad Deum Patrem propter Filium, et cur non ad Deum Patrem per Filium: estne Filius Mediator et Salvator: cur non adis Ipsum Mediatorem et Salvatorem; estne Ille Deus et Homo. Quis in terris adit immediate aliquem Caesarem, Regem aut Principem; annon procurator et introductor erit. Scisne quod Dominus in mundum venerit, ut Ipse introducat ad Patrem, et quod non detur nisi per Ipsum accessus. Inquire nunc in Scriptura, et visurus es quod hoc sit secundum illam, et quod tua via ad Patrem sit contra Scripturam, sicut est contra rationem. Dico tibi etiam, quod sit protervitas scandere ad Deum Patrem, et non per Ipsum Qui in sinu Patris est, ac Solus apud Illum. Anne legisti Johannem xiv. 6." His auditis, senex ille excanduit in tantum, ut exsiliret e solio, et clamaret ad scribas suos, ut me ejicerent; et cum actutum ex me ipso egressus sum, projecit post me extra fores librum, quem forte manus ejus apprehendit, et ille liber erat Verbum.
SECUNDUM MEMORABILE fuit hoc: -
Postquam egressus sum, audivi iterum stridorem, sed sicut duorum lapidum molarium collidentium inter se. Accessi ad sonum, et evanescebat. Et vidi angustam portam tendentem oblique deorsum in quoddam lacunar divisum in cellulas, in quarum unaquavis sedebant duo, qui etiam ex Verbo colligebant confirmantia pro Fide; unus colligebat et alter scribebat, et hoc alternis. Accessi ad unam cellulam, et steti in ostio, et quaesivi, "Quid vos colligitis et scribitis." Dicebant, "De Actu Justificationis seu de Fide Actu, quae est ipsa Fides justificans, vivificans et salvans, et caput doctrinae in Christianismo." Et tunc dixi ad illum, "Dic mihi aliquod signum Actus, quando Fides illa in cor ac in animam hominis infertur." Respondit, "Signum Actus est in momento, cum homo percitus dolore quod damnatus sit, cogitat de Christo quod damnationem Legis abstulerit, et hoc meritum Ipsius cum fiducia apprehendit, et cum hoc in cogitatione adit Deum Patrem et orat." Tunc dixi, "Fit ita Actus, et est hoc momentum;" et quaesivi, "Quomodo comprehendam, quod dicitur de hoc Actu, quod ad illum non concurrat aliquid hominis plus quam concurreret{1} si foret stipes aut lapis, et quod homo quoad illum Actum nihil possit inchoare, velle, intelligere, cogitare, operari, cooperari, se applicare et accommodare; dic mihi quomodo hoc cohaeret cum dictis tuis, quod Actus tunc incidat cum homo cogitat de jure Legis, de damnatione ejus a Christo sublata, de fiducia ex qua apprehendit id Ipsius meritum, et in cogitatione de hoc adit Deum Patrem et orat; fiuntque omnia illa ab homine sicut ab ipso." Sed dixit, "Non fiunt active ab homine, sed passive." Et respondi, "Quomodo potest quis cogitare, fiduciam habere, ac orare passive. Aufer homini activum aut reactivum tunc, annon etiam aufers receptivum, ita omne, et cum omni ipsum Actum. Quid tunc fit tuus Actus, nisi pure ideale quod vocatur `ens rationis.' Scio quod non credas cum quibusdam talem Actum dari solum apud praedestinatos, qui nihil quicquam de infusione fidei apud se sciunt; hi possunt ludere talis, et inquirere num sit. Quare, mi amice, crede quod homo in rebus fidei operetur et cooperetur sicut a se ipso, et quod absque illa cooperatione, Actus fidei, quem vocasti caput doctrinae et religionis, non sit nisi quam statua uxor Lothi, tinniens ex mero sale stricta penna scribae aut ungue digiti ejus (Luc. xvii. 32). Hoc dixi, quia facitis vosmet ipsos quoad Actum illum similes statuis." Cum hoc: dixi, surrexit, et sumpsit lychnuchum vi manus conjecturus in faciem meam; at subito tunc exstincto lychno et facta caligine, conjecit in frontem sodalis; et abivi ridens. @1 concurreret pro "concurrit"$
TERTIUM MEMORABILE hoc fuit: -
In plaga septentrionali mundi spiritualis audivi sicut strepitum aquarum. Quare illuc accessi; et cum prope eram, cessavit strepitus, et audivi sonorum sicut ex congregatione. Et tunc visa est domus foraminosa, circumcincta macerie, e qua auditum est sonorum illud. Accessi, et erat ibi ostiarius, quem quaesivi, "Quinam ibi." Dixit, quod "Essent sapientum sapientes, qui inter se concludunt res supranaturales;" loquebatur ita ex simplici sua fide. Et dixi, "Liceatne intrare." Dixit quod liceat, "Modo ne aliquid loquaris; possum admittere, quia ex venia admitto gentiles qui in ostio mecum stent." Quare intravi, et ecce erat circus et in ejus medio pulpitum, et caetus sapientum ita dictorum ventilabant arcana fidei; et tunc materia seu propositio ventilationi subjecta fuit, Novum Bonum, quod homo in Statu Justificationis per fidem, seu in Progressione ejus post Actum, facit, sit Bonum Religionis, vel non. Dixerunt unanimiter quod per Bonum Religionis intelligatur bonum quod confert ad salutem. Ventilatio acris fuit; sed praevaluerunt qui dixerunt, quod bona quae homo in Statu seu Progressione fidei facit, sint modo bona moralia, civilia et politica, quae nihil ad salutem conferunt, sed solummodo fides. Et confirmaverunt illud ita: "Quomodo potest aliquod opus hominis conjungi cum gratuito; fitne salvatio gratis. Quomodo potest aliquod bonum hominis conjungi cum merito Christi; estne per id unice salvatio. Et quomodo potest operatio hominis conjungi cum operatione Spiritus Sancti; facitne ille omnia absque ope hominis. Suntne illa tria unice salvifica in Actu fidei, permanentque etiam illa tria ut unice salvifica in Statu seu Progressione fidei. Quare bonum accessorium ab homine nequaquam potest vocari Bonum Religionis, quod, ut dictum est, conferat ad salutem; sed si quis id facit propter salutem, potius vocandum est Malum Religionis." Stabant bini Gentiles juxta ostiarium in vestibulo, et audiverunt haec, et dicebant inter se, "His non est aliqua Religio; quis non videt, quod bonum facere proximo propter Deum, ita cum Deo et a Deo, sit quod vocatur Religio." Et alter dixit, "Fides illorum infatuavit illos." Et tunc quaesiverunt ostiarium, "Quinam sunt illi." Dixit ostiarius, Sunt sapientes Christiani." Et responderunt, "Garris, mentiris; sunt ludiones; ita loquuntur." Et ego abivi. Et cum post tempus spectavi ad locum, ubi fuit domus illa, ecce erat palus. Haec, quae vidi et audivi, in vigilia Corporis mei et simul spiritus mei vidi et audivi; ita enim Dominus univit spiritum corpori meo, ut simul in utroque sim. Quod ad illas domos venerim, et quod tunc deliberaverint de rebus illis, et quod factum sit sicut describitur, fuit ex Auspicio Divino Domini.
CAPUT XI. ET datus est mihi calamus similis baculo, et Angelus adstitit, dicens, Surge, et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo. 2. Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris, quia datum est gentibus, et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus. 3. Et dabo duobus Testibus Meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, circuminduti saccis. 4. Hi sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia. 5. Et si quis illis voluerit nocere, ignis egredietur ex Ore illorum et devorabit inimicos illorum; et si quis illos voluerit damno afficere, ita oportet illum occidi. 6. Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae; et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem; et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint. 7. Et cum absolverint testimonium suum, Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos. 8. Et corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus noster crucifixus est. 9. Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium, et Corpora illorum non permittent poni in monumenta. 10. Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur, et munera mittent invicem, quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra. 11. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae ex Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis; et timor magnus cecidit super videntes illos. 12. Et audiverunt vocem magnam ex Caelo, dicentem illis, Ascendite huc; et ascenderunt in Caelum in nube, et viderunt illos inimici illorum. 13. Et in illa hora factus est terrae, motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et Occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem, et reliqui territi falsi sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli. 14. Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito. 15. Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula Saeculorum. 16. Et viginti et quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum;
17. Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et Regnum inieris. 18. Et gentes iratae sunt; et Venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, prophetis, et sanctis, et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis; et perdendi perdentes terram. 19. Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna. SENSUS SPIRITUALIS.
CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.
AGITUR ADHUC DE STATU ECCLESIAE APUD REFORMATUS, QUALES SUNT QUI INTERIUS IN SOLA FIDE CONTRA DUO ESSENTIALIA NOVAE ECCLESIAE, QUAE SUNT QUOD DOMINUS SOLUS SIT DEUS CAELI ET TERRAE, QUODQUE HUMANUM IPSIUS SIT DIVINUM, ET QUOD SECUNDUM PRAECEPTA DECALOGI VIVENDUM SIT. QUOD ILLA DUO PRAEDICATA SINT CORAM ILLIS (vers. 13);
SED QUOD PRORSUS REJECTA (vers. 7-10);
QUOD A DOMINO RESUSCITATA (vers. 11, 12);
QUOD PERIERINT QUI ILLA REJECERUNT (vers. 13);
QUOD E NOVO CAELO MANIFESTATUS SIT NOVAE ECCLESIAE STATUS (vers. 15-19).
CONTENTA SINGULORUM VERSUUM. 1. "Et datus est mihi calamus similis baculo," significat quod data sit facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo (n. 485); "et Angelus adstitit dicens, Surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo," significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret status" Ecclesiae in Novo Caelo (n. 486). 2. "Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris," significat quod status Ecclesiae in terris, qualis adhuc est, removendus sit, et non cognoscendus (n. 487); "quia datum est gentibus," significat quia status illius Ecclesiae a malis vitae deperditus et desolatus est (n. 488),; "at Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, significat quod disperserit omne verum Verbi usque ut non aliquid supersit (n. 489). 3. "Et dabo duobus Testibus Meis," significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum Ipsius Divinum, et qui conjunguntur Ipsi per vitam secundum praecepta Decalogi (n. 490); "et prophetabunt diebus mille ducentis (sexaginta)," significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium (n. 491); "circuminduti saccis," significat luctum interea ob non receptionem veri (n. 492). 4. "(Hi) sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia," significat amorem ac intelligentiam, seu charitatem et fidem, a Domino apud illos (n. 493). 5. "Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod qui duo illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat (n. 494); "et si quis voluerit illos damno afficere, ita oportet illum occidi," significat quod qui illa condemnat, similiter condemnetur (n. 495). 6. "Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluviam diebus illorum prophetiae," significat quod qui avertunt se a duobus illis Essentialibus, non possint aliquod verum recipere e Caelo (n. 496); "et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem," significat quod qui avertunt se ab illis, vera Verbi falsificent (n. 497); "et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint," significat quod qui volunt illa destruere, semet in omnis generis mala et falsa conjiciant, quoties et quantum id faciunt (n. 498). 7. "Et cum absolverint testimonium," significat quod postquam Dominus docuit illa duo Essentialia Novae Ecclesiae (n. 499); "Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos," significat quod illi qui in internis doctrinae sunt de sola fide, illa duo rejecturi sint (n. 500). 8. "(Et) corpora illorum super platea urbis magnae," significat quod illa prorsus rejecta sint (n. 501); "quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, et Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur (n. 502, 503); "ubi et Dominus noster crucifixus est," significat non agnitionem Divini Humani Domini, et sic statum rejectionis (n. 504). 9. "Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium," significat cum omnes qui in falsis doctrinae et malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis illis Essentialibus (n. 505); "et corpora illorum non permittent poni in monumenta," significat quod damnaverint et damnaturi sint illa (n. 506). 10. "Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur," significat jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide erant (n. 507); "et munera mittent invicem," significat consociationem per amorem et amicitiam (n. 508); "quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra," significat quod bina illa Essentialia Novae Ecclesiae ex contrarietate cum binis Essentialibus in Ecclesia Reformatorum receptis sint contemptui, molestiae et aversationi (n. 509). 11. "Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos et steterunt super pedibus suis," significat quod bina illa Essentialia, dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt (n. 510); "et timor magnus cecidit super videntes illos," significat commotionem animi et consternationem pro Divinis veris (n. 511). 12. "Et audiverunt vocem magnam e Caelo, dicentem illis, Ascendite huc," significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae a Domino in Caelum, unde sunt et ubi sunt, sublata, et illorum tutelam" (n. 512); "et ascenderunt in Caelum in nube," significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus (n. 513); "et viderunt illos inimici illorum," significat quod qui in fide separata a charitate sunt, audiverint illa, sed permanserint in suis falsis (n. 514). 13. "Et in illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit," significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos (n. 515); "et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem," significat quod omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint (n. 516); "et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli," significat quod illi qui viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint (n. 517). 14. "Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito," significat lamentationem super statu Ecclesiae perverso, et lamentationem ultimam demum, de qua posthac (n. 518). 15. "Et septimus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae post consummationem, quando Adventus Domini et Regni Ipsius (n. 519); "et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum," significat celebrationes ab Angelis, quod caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio, et quod nunc etiam facta sint Divini Humani Ipsius, ita quod Dominus nunc quoad utrumque super Caelum et Ecclesiam regnaturus sit in aeternum (n. 520). 16. "Et viginti quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super Facies suas, et adoraverunt Deum," significat agnitionem ab omnibus Angelis Caeli, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et summam adorationem (n. 521). 17. "Dicentes, gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es," significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Pugnat omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus n. (522); "quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et regnum inieris, significat Novum Caelum et Novam Ecclesiam, ubi agnoscent Ipsum Solum Deum (n. 523). 18. "Et gentes iratae sunt," significat illos qui in sola fide et inde in malis vitae, quod excandescerent et infestarent illos qui contra fidem illorum sunt (n. 524); "et venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi," significat exitium illorum, et Ultimum Judicium super illos quibus non aliqua vita spiritualis (n. 525); "et dandi mercedem servis Tuis{1} prophetis, et sanctis," significat felicitatem vitae aeternae illis qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in vita secundum illa (n. 526); "et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis," significat qui amant illa quae Domini sunt in minori et majori gradu (n. 527); "et perdendi perdentes terram," significat dejectionem illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam (n. 528). @1 Tuis pro "suis"$ 19. "Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius," significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio (n. 529); "et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna," significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri (530).