Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 502

Previous Number Next Number See English 

502. "Quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur. - Per "Sodomam" in Sensu spirituali significatur amor dominandi ex amore sui, de quo sequitur, et per "Aegyptum" in Sensu spirituali significatur amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, de quo etiam sequitur; et quia illi bini amores significantur, ideo dicitur "spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Quod illi amores sint in Ecclesia, ubi non unus Deus est, ac Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur, est quia homo in binos illos amores nascitur, et in illos venit dum adolescit, et illi amores non removeri possunt, nisi a Deo Salvatore, et per vitam secundum praecepta Ipsius; et a Deo Salvatore non possunt nisi adeatur, nec vita secundum praecepta Ipsius datur, nisi homo ducatur ab Ipso; dari quidem potest, sed non vita in qua est aliquid Caeli et inde Ecclesiae: illa vita datur solum ab Ipso Qui est Vita. Quod Dominus sit Vita illa videatur Joh. i. 1, 4; cap. v. 26; cap. vi. 33-35, seq.; cap. xi. 25, 26; cap. xiv. 6, 19; et multoties alibi. Quod amor dominandi ex amore sui, et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, sint capita omnium amorum Inferni, et sic capita omnium malorum et inde falsorum in Ecclesia, hodie nescitur; jucunditates illorum amorum, quae excedunt jucunditates omnium voluptatum animi, faciunt ut nesciatur, cum tamen sunt "spiritualiter Sodoma et Aegyptus." Quod "Sodoma" sit amor dominandi ex amore sui, constare potest ex descriptione Sodomae apud Mosen, quod Angelis illuc venientibus voluerint violentiam inferre in domo Lothi; et quod ignis et sulphur e Caelo pluerint super illos (Gen. xix. 1, seq.). Per "ignem et sulphur" ille amor cum ejus concupiscentiis significatur. Similia vidi, cum urbes et societates ex talibus die Ultimi Judicii eversae sunt, et illi dejecti in Infernum. Illi amores et illorum mala significantur per "Sodomam et Gomorrham" in his locis:

Esaj. i. 10; cap. iii. 8, 9; (cap. xiii.) 19; Jerem. xxiii. 14; cap. xlix. 18{1}; cap. l. 37, 40; Thren. iv. 6; Ezech. xvi. 46-50; Amos iv. 11; Zeph. ii. 9, 10; Deutr. xxix. 22 (B.A. 2); cap. xxxii. 32; Matth. x. 14, 15; cap. xi. 23; Marc. vi. 11; Luc. x. 10-12{2}; cap.{3} xvii. 28, 29. Quod ille amor per "Sodomam" significetur, nescitur in mundo; sed retine hoc, et recordare, dum in Mundum spirituum, quod fit post mortem, venis, et plene confirmaberis. At sciendum est, quod sit amor dominandi ex amore sui, et amor dominandi ex amore usuum; hic amor est caelestis, ille autem infernalis: quare cum unus facit caput, alter facit pedes; hoc est, cum amor dominandi ex amore sui facit caput, tunc amor dominandi ex amore usuum, qui etiam est amor inserviendi proximo ex Domino, facit primum pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur; at vero cum amor dominandi ex amore usuum, qui, ut dictum, est amor caelestis, facit caput, tunc amor dominandi ex amore sui, qui, ut dictum, est amor infernalis, primum facit pedes, postea plantas pedum, et demum proculcatur. Sed bini illi amores in mundo ab homine aegre possunt distingui; causa est, quia externae formae illorum sunt similes; at dignoscuntur per id, quod caelestis ille amor sit apud illos qui adeunt Dominum et vivunt secundum praecepta Decalogi, et quod infernalis ille amor sit apud illos qui non adeunt Dominum et non vivunt secundum praecepta Decalogi. @1 18 pro "17"$ @2 Luc. x. 10-12 pro "cap. x. 10, 11, 13"$ @3 cap. pro "Luc."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church