508. "Et munera mittent invicem" significat consociationem per amorem et amicitiam. - Quod "munera mittere" significet consociari per amorem et amicitiam, est quia munus consociat, producit enim amorem, et facit amicitiam; "invicem" significat mutuo.