519. (Vers. 15.) "Et septimus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae post consummationem, quando Adventus Domini et Regni Ipsius. -
Per "clangere tuba" significatur explorare et manifestare statum Ecclesiae post consummationem ejus, quando Adventus Domini et Regni Ipsius. Causa est quia id per "septimum Angelum clangentem" significatur; per sex enim Angelos et illorum tubas clangentes, significatae sunt explorationes et manifestationes status Ecclesiae consummatae, ut patet a capite praecedente, ubi solum de consummatione ejus agitur; at quod nunc de statu ejus post consummationem, qui est Adventus Domini et Regni Ipsius, patet ex his quae sequuntur in hoc versu et postea; in hoc versu, "Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum," (et) seq. Causa quod per "clangorem septimi Angeli" haec manifestatio fiat, est quia "septem" simile significant quod septimana, et sex dies ejus sunt dies laboris et proprii hominis, et septimus est sanctus et Domini. Quod per consummationem intelligatur devastatio Ecclesiae quando non amplius est verum doctrinae et bonum vitae ibi, ita quando est finis ejus, videatur (n. 658, 750); et quia tunc est Adventus Domini et Regni Ipsius, ideo utrumque, "Consummatio saeculi" et "Adventus Domini," dicitur Matth. xxiv. 3, et quoque utrumque praedicitur in illo capite.