525. "Et venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi," significat exitium illorum et Ultimum Judicium super illos, quibus non aliqua vita spiritualis est. - Per "iram Tuam" significatur Ultimum Judicium (n. 340), ita exitium illorum; quod hoc per "iram Domini" significetur, est quia apparet illis sicut Dominus ex ira dejiciat illos in Infernum, cum tamen malus se ipsum conjicit; est enim sicut maleficus tribuat legi quod puniatur, aut igni quod uratur si manum immittit, aut ensi extenso in manu tutantis se, dum in mucronem incurrit, si transfigatur; sic fit cum unoquovis qui contra Dominum est, et ex ira ruit contra illos quos Dominus tutatur. Per "mortuos" qui judicandi sunt, in universali sensu intelliguntur mortui e mundo, in proprio autem sensu intelliguntur illi quibus non aliqua vita spiritualis est; de his praedicatur judicium (Joh iii. 18; cap. v. 24, 29); causa est, quia "vivi" dicuntur quibus vita spiritualis est; vita spiritualis est unice apud illos qui Dominum adeunt, et simul fugiunt mala ut peccata. Illi quibus non aliqua vita spiritualis est, intelliguntur in his locis:
"Adhaeserunt Baalpeori et comederunt sacrificia Mortuorum" (Psalm. cvi. 28);
"Persequitur hostis animam meam, sedere me fecit in tenebris sicut Mortuos mundi" (Psalm. cxliii. 3);
"Ad audiendum gemitum vincti, et ad aperiendum Filiis Mortis" (Psalm. cii. 25 (B.A. 20));
"Novi opera tua, quod nomen habeas quod vivas, sed Mortuus es; esto vigilans, et stabili reliqua quae Moribunda sunt" (Apoc. iii. 1, 2);
quod illi per "mortuos" intelligantur, est quia intelligitur mors spiritualis; quare etiam per "occisos" significantur qui illa morte exstincti sunt (n. 321, 325, et alibi). Mortui autem e mundo intelliguntur per "mortuos" in his:
"Judicati sunt Mortui juxta ea quae scripta sunt in libris" (Apoc. xx. 12);
"Reliqui Mortui non revixerunt" (Apoc. xx. 5);
causa est quia per "mortem primam" intelligitur ibi mors naturalis quae est e mundo, et per "mortem secundam" mors spiritualis, quae est damnatio.