535. (Vers. 2.) Et in utero habens clamavit parturiens et cruciata parere" significat nascentem Doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur. - Quod "in utero habere" significet nascentem doctrinam, est quia per "fetum quem in utero habebat" (de cujus partu, vers. 5 agitur), significatur Doctrina Novae Ecclesiae; non aliud enim per in "utero habere," "parturire" et "parere," in Verbi Sensu spirituali significatur quam concipere et parere illa quae vitae spiritualis sunt, de quo sequitur per "clamare parturiens, et cruciata parere" significatur difficilis illius doctrinae receptio propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur; hoc patet a sequentibus in hoc capite, ut quod "Draco steterit coram Muliere paritura, ut fetum ejus devoraret," et quod postea "persecutus sit illam in desertum. Quod per "in utero habere," "parturire" et "parere," non aliud in Verbo significetur, patet ex sequentibus locis:
"Jesus dixit, Nisi quis generetur denuo, non potest ingredi in Regnum Dei: quod natum est a carne caro est, quod autem generatum est a spiritu, spiritus est" ( Joh. iii. 3-6);
"Canta sterilis quae (non) peperit, jubila quae non parturivit, quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae" (Esaj. liv. 1):
"Cessarunt usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit" (1 Sam. ii. 5);
per "sterilem" significantur gentes, quibus non erant genuina vera quia non Verbum; per "maritatam" et "multiprolem" significantur Judaei quibus fuit Verbum. "Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam" (Jerem. xv. 9);
haec de Judaeis, similiter. "Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae" (Esaj. xxvi. 18{1});
"Antequam parturivit, parit; antequam venit dolor illi, enixa est masculum; num parturivit terra die uno; num generabitur gens vice una; num Ego frangam et non generem, et generari faciens et concluserim" (Esaj. lxvi. 7-9{2});
"A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi{3}" (Psalm. cxiv. 7);
"Heu dies hic: venerunt filii ad os matricis, nec vires ad pariendum" (Esaj. xxxvii. 3);
"Parturiet Sin, et No{4} erit ad perrumpendum" (Ezech. xxx. 15, 16);
Vocem aegrotantis audivi, quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Sionis: suspirat, expandit manus, vae mihi, delassata est anima ab occisoribus" (Jerem. iv. 31);
"Tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt" (Esaj. xiii. 8{5});
"Ligata est iniquitas Ephraimi; dolores parturientis venient illi; ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum" (Hosch. xiii. 12, 13);
"Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum,{6} a partu et a ventre et a conceptione: da illis Jehovah vulvam abortientem, et ubera arentia: etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum" (Hosch. ix. 11, 14, 16{7});
describitur in his locis etiam difficultas recipiendi vera doctrinae ex Verbo per plura quae sunt "doloris in parturiendo;" similiter alibi pluries. Praeterea Jehovah, hoc est, Dominus, vocatur "Formator ab utero" (Esaj. xliv. 2, 24; cap. xlix. 1, 5);
et per "Formatorem ex utero" intelligitur Reformator. @1 18 pro "16"$ @2 7-9 pro "7 ad 10"$ @3 Jacobi pro "Israelis"$ @4 No pro "non" (Conf. A.C. n. 8398.)$ @5 8 pro "6, 7, 8"$ @6 eorum pro "tua" (Conf. A.C. n. 2584.)$ @7 11, 14, 16 pro "11, 12, 14, 16"$