Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 537

Previous Number Next Number See English 

537. "Et ecce Draco magnus rufus" significat illos in Ecclesia Reformatorum qui Deum faciunt tres et Dominum duos, et qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt. - Hi sunt qui per "Draconem" hic et in sequentibus intelliguntur; sunt enim contra duo Essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt, quod Deus Unus sit Essentia et Persona, in Quo Trinitas, et quod Ille Deus sit Dominus, tum quod Charitas et Fides unum sint sicut essentia et forma ejus, et quod non alii Charitatem et Fidem habeant, quam qui secundum praecepta Decalogi vivunt, quae sunt quod non facienda sint mala; et quantum quis non facit mala, fugiendo illa ut peccata contra Deum, tantum bona quae sunt charitatis facit, et vera quae sunt fidei credit. Quod illi qui Deum faciunt tres, et Dominum duos, ac qui charitatem a fide separant, et hanc et non illam simul salvificam faciunt, contra illa duo Essentialia Novae Ecclesiae sint, videri potest ab unoquovis qui expendit. Dicitur "qui faciunt Deum tres, et Dominum duos," ac intelliguntur qui cogitant de tribus Personis ut de Tribus Diis, ac Humanum Domini separant a Divino Ipsius; et quis aliter cogitat, ac aliter cogitare potest, qui ex formula fidei orat, "Ut Deus Pater propter Filium mittat Spiritum Sanctum." Oratne ad Deum Patrem ut ad unum Deum, et propter Filium ut de altero, et de Spiritu Sancto ut de tertio; ex quo patet, quod tametsi aliquis in cogitatione sua facit ires Personas unum Deum, usque dividat, hoc est, ideam suam, In tres Deos, quando ita orat. Eadem formula fidei etiam facit Dominum duos, quoniam tunc solum de Humano Domini et non simul de Divino Ipsius cogitatur, nam "propter Filium" est propter Ipsius Humanum quod passum est crucem. Ex his nunc constare potest, quinam sunt qui per "Draconem" intelliguntur, qui "fetum Mulieris voluit devorare," ac postea "persecutus est Mulierem propter fetum ejus usque in desertum." Quod Draco dicatur "magnus," est quia omnes Ecclesiae Reformatorum distinguunt Deum in tres Personas, ac fidem faciunt unice salvificam, praeter aliquos hic et ibi, qui de Trinitate et de Fide non similiter credunt; illi qui Deum distinguunt in tres Personas, et haerent in his verbis Doctrinae Athanasianae, "Una Persona est Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti;" tum illi his, "Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus Sanctus est Deus," illi, inquam, non possunt unum Deum facere ex tribus; loqui quidem possunt quod sint Unus Deus, sed non possunt id cogitare. Pariter qui cogitant de Divino Domini ab aeterno ut de Secunda Persona Divinitatis, ac de Humano Ipsius in tempore sicut de humano alterius hominis, illi nec possunt aliter quam Dominum facere duos, utcunque in Doctrina Athanasiana dicitur quod Divinum et Humanum Ipsius sint una Persona, unita sicut anima et corpus. Quod Draco dicatur "rufus," est quia "rufum" significat falsum ex malis concupiscentiarum, quod est falsum infernale. Nunc quia haec duo Essentialia doctrinae in Ecclesiis Reformatorum sunt falsa, et falsa devastant Ecclesiam, auferunt enim vera et bona ejus, ideo repraesentata sunt per "Draconem." Causa est, quia per "Draconem" in Verbo significatur devastatio Ecclesiae, ut constare potest ex sequentibus his locis:

"Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum Draconum, et urbes Jehudae redigam in vastitatem" (Jerem. ix. 10{1} (B.A. 11));

"Ecce venit tumultus magnus e terra septentrionis, ad redigendum urbes Jehudae in vastitatem, habitaculum Draconum" (Jerem. x. 22);

"Fiet Chazor in habitaculum Draconum, desolationem usque in saeculum" (Jerem. xlix. 33);

"Ut sit habitaculum Draconum, atrium filiabus noctuae" (Esaj. xxxiv.13);

"In habitaculo Draconum cubile ejus" (Esaj. xxxv. 7);

"Ibo spoliatus et nudus, faciam planctum sicut Dracones, et luctum sicut filiae noctuae" (Mich. i. 8{2}). "Clamavi, frater factus sum Draconibus, et socius filiabus ululae" (Hiob xxx. 28, 29);

"Respondebunt Ijim in palatiis ejus, et Dracones in templis" (Esaj. xiii 22);

"Sit Babel acervus, Habitaculum Draconum, in sibilum et stuporem" (Jerem. li. 37);

"Contrivisti nos in loco Draconum, et obduxisti super nos umbram mortis (Psalm. xliv. 20{3} (B.A. 19));

"Posui montes Esavi vastitatem, et haereditatem ejus Draconibus deserti" (Malach.{4} i. 3). (Praeter alibi, ut Esaj. xliii. 20; Jerem. xiv. 6; Psalm. xci. 13, 14; Deutr. xxxii. 33.) Quod per "Draconem" hic intelligantur qui in sola fide sunt, et opera Legis ut non salutifera rejiciunt, aliquoties per vivam experientiam in mundo spirituali testatum mihi factum est. Vidi plura millia ex illis in caetus collecta, et tunc e longinquo visa sunt sicut Draco cum longa cauda, quae apparuit obsita spiculis sicut sentis, quae significabant falsa. Semel etiam visus est Draco adhuc major, qui elato dorso erexit caudam usque versus Caelum cum conatu detrahendi stellas inde ita coram oculis meis manifestatum est, quod per "Draconem" non alii intelligantur. @1 10 pro "11"$ @2 8 pro "5"$ @3 20 pro "19, 20"$ @4 Malach. pro "Mich."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church