Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 546

Previous Number Next Number See English 

546. (Vers. 6.) "Et Mulier fugit in desertum," significat Ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, primum inter paucos. - Per "Mulierem" significatur Nova Ecclesia (n. 533); et per "desertum" significatur ubi non vera amplius sunt; quod significetur illa primum inter paucos, est quia sequitur, "Ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam diebus mille ducentis sexaginta," per, quae significatur status ejus tunc, ut interea provideatur Inter plures, usque dum crescit ad suum statutum (n. 547). Per "desertum" in Verbo significatur (1.) Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Adventus Domini; (2.) Ecclesia in qua non sunt vera, quia non Verbum, qualis fuit apud Gentes probas tempore Domini; (3.) Status tentationis, in quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationes, et tunc ei quasi auferunt vera. (1.) Quod per "desertum" significetur Ecclesia devastata, seu in qua omnia vera Verbi falsificata sunt, qualis fuit apud Judaeos tempore Domini, patet ex his locis:

"Num hic vir commovens terram, tremefaciens regna, posuit orbem in Desertum" (Esaj. xiv. 16, 17);

haec de Babele. "Super terra populi Mei spina et sentis ascendit; palatium erit Desertum" (Esaj. xxxii. 13, 14);

"Vidi cum ecce Carmel Desertum, vastitas erit tota terra" (Jerem. lv. 26, 27);

"terra" est Ecclesia (n. 285). "Pastores perdiderunt Vineam Meam, redegerunt agrum desiderii Mei in Desertum solitudinis: in Deserto veniunt vastatores" (Jerem. xii. 10, 12);

"Vitis plantata est in Deserto, in terra ariditatis et sitis" (Ezech. xix. 13);

"Ignis comedit habitacula Deserti" (Joel i. 19, 20);

"Venit dies Jehovae; sicut hortus Eden terra ante eum, sed post eum Desertum vastitatis" (Joel ii. (1,) 3). "Vos videte Verbum Jehovae, num Desertum fui Israeli num Terra tenebrarum" (Jerem.{1} ii. 31);

"Vox clamantis in Deserto, parate viam Jehovae; complanate in Solitudine semitam Deo nostro" (Esaj. xl. 3). (Praeter alibi, ut Esaj. xxxiii. 9; Jerem. iii. 2; cap. xxiii. 10; Thren. v. 9{2}; Hosch. ii. 2, 3; cap. xiii. 15; Joel iv. 19{3} (B.A. iii. 19); Malach. i. 3; Psalm. cvii. 33, 34; Matth. xxiv. 26; Luc. xiii. 35.) Quod talis etiam sit Ecclesia hodie, videatur infra (n. 566). 2. Quod per "desertum" significetur Ecclesia in qua non vera. quia non Verbum, ut apud Gentes probas tempore Domini, patet ex his locis:

"Effundetur super nos{4} Spiritus ex alto, tunc Desertum erit in arvum, et habitabit in Deserto judicium" (Esaj. xxxii. 15, 16);

"In medio vallium fontes ponam, Desertum in stagnum aquarum; dabo in Deserto cedrum schittim, et arborem olei" (Esaj. xli. 18, 19);

"Ponet Desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum" (Psalm. cvii. 35{5});

"Ponam in Deserto viam; in Solitudine fluvios, ad potandum populum Meum, electum Meum" (Esaj. xliii. 19, 20);

"Jehovah ponet Desertum ejus sicut Eden, et Solitudinem ejus sicut hortum Jehovae; laetitia et gaudium invenietur in ea" (Esaj. li. 3);

"Stillant habitacula Deserti" (Psalm. lxv. 13{6} (B.A. 12));

"Extollant{7} vocem Desertum, cantent habitatores petrae" (Esaj. xlii. 11{8}). 3. Quod per "desertum" significetur status tentationis, quo homo est quasi absque veris, quia circumcinctus spiritibus malis, qui inducunt tentationem, et tunc quasi ei auferunt vera, patet Ex Matth. iv. 1-3; Marc. i. 12, 13; Luc. iv. 1-3; Ezech.{9} xx. 34-37, Jerem. ii. 2, 6, 7; Hosch. ii.{10} 13-16; Psalm. cvii. 4-7; Deutr. i. 31, 33; cap. viii. 2-4, 15, 16; cap. xxxii. 10. @1 Jerem. pro "Joel"$ @2 9 pro "1"$ @3 19 pro "9"$ @4 nos pro "vos"$ @5 35 pro "35, 36"$ @6 13 pro "13, 14"$ @7 Extollant pro "Extollat"$ @8 11 pro "10, 11"$ @9 Ezech. pro "Esaj."$ @10 ii. pro "iii."$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church